Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
14^1. jan. 28. Nos capitulum ecclesie zagrabiensis notumfacimus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod Nicolaus Subyth de Breberio oneribus filiorum, fratrum, proximorum et consanguineorum suorum universorum ad infrascripta firmiter observanda in se ipsum per omnia assumptis, nostram personaliter veniendo in presentiam ministerio vive vocis sue dixit et confessus est in hunc modum, quomodo ipse oppidum suum Pernye vocatum, in comitatu zagrabiensi existens et habitum, ipsum omnis iuris titulo concernens cum omnibus et quibuslibet eiusdem oppidi utilitatibus, fructuositatibus et pertinentiis universis, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, fenetis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molendinis molendinorumque locis, piscinis, piscaturis pisciumque clausuris, montibus, vallibus, collibus, vineis vinearumque promontoriis, alpibus ac iuribus montanis et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus, ad idem oppidum et eius pertinentias spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis et antiquis limitibus, omni eo iure, quo idem Nicolaus ipsum oppidum hucusque tenuisset et possedisset, spectabili et magnifico domino Duymo de Frangapanibus, Segnie, Vegle Modrusseque comiti, suisque filiis, heredibus et posteritatibus universis pro duobus millibus florenis auri puri, boni et iusti ponderis, ab eodem domino Duymo comite plene et integre, uti nobis dixit, habitis et perceptis vendidisset, dedisset, donasset et appropriasset, immo vendidit, dedit et appropriavit coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum, nil iuris nilque proprietatis seu dominii ipsius oppidi pro se aut filiis suis reservando, sed totum et omne ius eiusdem in ipsum dominum Duymum comitem, suosque heredes et posteritates universos transferendo, decimis nostris et ecclesie nostre salvis semper remanentibus. In cuius rei memóriám et firmitatem perpetuam presentibus sigillum nostrum duximus appendendum. Dátum feria quarta post festum conversi^nis sancti -Pauli apostoli, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo.