Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

Commissio propria domini regis. 1 Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc., memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod cum regnum stabilé nicbil magis quam arrior perficiat subditorum, expedit semper principibus gratis favoribus suis se reddere liberales, ut dum servientium animos continuis favoribus sibi conciliant, eos magis favore et amore quam timore promptos suis ob­sequiis alliciant, firmosque in fidelitate faciant et constantes. Consideravimus itaque hoc respectu clarissimam fidem, virtutes magnificas et multimoda obsequiorum genera flde­lis nostri sincere dilecti, spectabilis et magnifici Stephani de Frangapanibus, Segnie, Wegle, Modrusseque comitis, qui sicuti generositati sanguinis, ita et fidei integritate ac magnifi­carum virtutum et altorum obsequiorum generibus se nobis reddidit honorandum, que quidem virtutum et altorum ob­sequiorum genera cum propter sui magnitudinem, tum vero quia ea alie littere nostre superinde conscripte latiori ser­mone futuris commendant seculis, adpresens quantum ad eorum specificationem preterire constituimus, cupientes virum hunc favoribus specialiter prosequi regiis, eundem comitem Stephanum ac spectabilem et magnificum Ber­naldinum de Frangapanibus similiter Segnie, Wegle et Modrussie comitem, filium eius tum propter hoc, quod ipsi contra Deum et omnem iustitiam multos sibi bonisque suis habere dicant infestos et adversantes, tum vero pro eo et maximé, ut idem comes Stephanus tranquillitati heredum et posteritatum eius consulat, simulcum heredibus et posteri­tatibus ac successoribus, necnon castris, civitatibus, oppidis, possessionibus et aliis bonis. eorum universis, tam habitis quam habendis, ac toto eorum dominio in nostram succes­sorumque nostrorum, regum Hungarie totiusque eiusdem regni nostri imperpetuum suscepimus protectionem et tute­lam specialem, suscipimusque et recipimus presentium per vigorem, mandantes vobis universis et singulis presentes 1 A szövegtől eltérő írással.

Next

/
Oldalképek
Tartalom