Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

cccvni. 1439. jan. 25. Bis^tra. Frangepán István kötelezvénye, a Zrínyi Péterrel Szluin vára zálogössze­gének visszafizetése iránt kötött egyezség megtartása tárgyában. Eredetije papíron, aljára nyomott piros gyűrűpecsét töredékeivel az orsz. lltárban, MODL. 33984. (Neoreg. a. 1645. 8.) N.QS Stephanus de Frangiapanibus Vegle, Modrussie ac Sengnie etc. comes, Omnibus et singulis, ad quos pre­sentes littere nostre pervenerint, facimus manifestum, quod quia alias condam genitor noster carissimus felicis recor­dationis habuit et recepit mutuo a magnifica domina Eli­zabeth. relicta condam comitis Pauli de Zrinio et comite Nicolao filio eiusdem duo millia florenorum auri, pro quibus quidem florenis ipse genitor noster eisdem obligaverat titulo pignoris castrum Zlun cum suis pertinentiis, tandem dictum castrum pervenit ad manus ipsius genitoris nostri per expe­ditionem quorundam hominum ; obito autem comite Nicolao filio comitis Pauli predicti, tunc magnificus comes Petrus Zriny, fráter noster carissimus tamquam successor debiti supradicti, processerat contra nos et fratres nostros modo litigii pro dicto debito; nos autem volentes potius fraterni­tatem habere, quam lites ferre cum ipso, et sic ipse comes Petrus tamquam fidelis et cordialis fráter noster deponendo omne et totum ius suum superinde habitum disposuit, et spontanea voluntate fecit et ordinavit tali modo et condi­tione, quod nos, videlicet omnes filii genitoris nostri tenemur et debeamus sibi dare et persolvere decima die post festum beati Georgii martyris proxime venturum, quilibet per se centum et quadraginta florenos auri pro toto debito supra­dicto et pro omnibus dampnis eidem exinde factis et illatis. Ideo nos prefatus comes Stephanus promittimus fide nostra mediante ex parte nostra fratrumque nostrorum infrascriptorum, videlicet comitis Bartolomei, Martini, Sigis­mundi, Andree et Iwani dictam peccuniam eidem comiti Petro dare et persolvere pro quolibet fratre nostro supradicto centum et quadraginta florenos auri in termino supradicto máj. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom