Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
immo interdum indubitatis periculis personam suain et bona sua sepe et sepius pro nobis exposuit et pluribus vicibus excepto eo, quod supradictum est, ultra mare transfretavit maximis laboribus sue persone et sumptuose expense commeatu in nostris servitiis procedendo, et alia multa genera periculorum et dispendiorum in destructionibus possessionum suarum, in amissione bonorum suorum et in persecutionibus, quas per nostros emulos et infideles' pro eo, quia nostris servitiis innitebatur et viam íidelitatis nobis exhibende sequebatur, propter nos recepit, extitit et perpessus, et alia quamplura, 1 que quia longum esset presentibus inserere et audientibus tediosum presenti duximus conpendio transeundum, Unde nos volentes meritoriis servitiis eiusdem comitis Duym regio occurrere cum favore, licet idem comes Duym suis meritoriis servitiis exigentibus multo plura a nobis mereretur, tamen in condignam remunerationem 2 servitiorum eiusdem comitatum de Ghecka, et terram de Dolano, item terram de Laznychych, 3 qui morantur in dicto comitatu Ghecka, item castrum de Othochacio cum terra Obrich 4 vocata eidem comiti Duym dedimus, donavimus et contulimus iure perpetuo sibi et suis heredibus, heredumque suorum successoribus possidenda, tenenda et habenda, volentes quod 5 per hoc iuri regni nostri et consuetudini approbate non derogetur. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes eidem nostras (privilegiales concessimus litteras^ 0 duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Johannis prepositi, aule nostre vicecancellarii et archidiaconi de Kukullu 7 dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo trecentesimo xvi., kalendas octobris xn.. regni autem nostri anno similiter xvi. 1 quamplurima MODL. 33315. 2 reconpensationem u o. 3 Laznichich u. o. 4 Obryz u o. 5 ut u. 0. 6 litteras privilegiales concessimus u. o. 7 Kukulleu u. o. 1316 sept.20.