Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

Quoníam ut ait sapiens: generatio preterit et generatio advenit, necesse est ea, que pro durabili fiunt indicio litte­rarum et testium deduci ad notitiam posterorum. Nos igitur pro speciali remedio animarum felicium pro­genitorum et heredum nostrorum defunctorum, ac pro salute et sanitate nostra ac nobilis domine domine Urse <;uxoris nostre) 1 scilicet Duymi, matris nostre videlicet Friderici comitis ac domine Elisabeth uxoris nostre comitis Friderici, filiorumque nostrorum tam presentium quam futurorum deliberato animo et maturo consilio ordinamus liberaliter venerabilibus et religiosis viris priori et conventui domus Vallis sancti Mauricii in Gyrio ordinis carthusiensis 2 aqui­legiensis diocesis unam salmam olei omni anno in epiphania Domini perpetuo dandam. Ceterum vero, ut predictos fratres sorti Dei super omnes religiosos, quos assumptos propin­quius credimus, pro nobis circa Dei clementiam sollicitiores perpetuo sentiamus, eisdem donatione irrevocabili inter vivos concedimus quadraginta staria salis omni anno in ascensione Domini assignandas perhenniter eo modo, quod ad utilita­tem predictorum fratrum potest commodius intelligi sive dici, que omnia reddi debent predictis fratribus 3 supradictis terminis de nostris propriis redditibus in Segnia civitate, renunciantes nos predicti Duymus et Fridericus omni iuri et iurisdicioni, quo vei quibus posset contra predictam dona­tionem in aliquo contraire. Preterea quicquid et cuiuscunque conditionis a predictis fratribus emptum seu comparatum fuerit, debet sine theloneo, tributo vei tergovina et qualibet alia exactione in omnibus domini nostri districtibus libere et dimitti. Addimus quoque bona et sincera fide obligatione here ditaria firmiter statuentes, quod singula, que predicta sunt, a nobis et nostris heredibus ac successoribus eorum, atque rectoribus officiorum omnium nostrum in perpetuum debeant inviolabiliter observari. 1 nostre uxoris az átiratban. 2 karthusiensis u. o. 3 fratribus in az átiratban.

Next

/
Oldalképek
Tartalom