Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

Bejegyzése az innsbrucki helyt, lltárban Görzer arch. Rep. föl. 379 Kiadása Mittheilungen des Institutes fiir österr. Geschichtsforschung XXII. köt. 636 1. Nos Johannes Vegle, Vinedoli et Modrussii atque Gezke comes, potestasque perpetuus Segnie una cum fratre nostro comite Leonardo ac filiis nostris ad notitiam univer­sorum tam presentium quam futurorum intuentium presens scriptum cupimus pervenire, quod magnificis et potentibus viris dominis Alberto comiti Goricie et Tyrolis, ecclesiarum aquilegiensis, tridentine et brixinensis advocato, necnon domino Henrico filio suo comiti propter amicitiam meram nobis hucusque per eos irrefragabiliter et amicabiliter exhibi­tam et impensam, et imposterum exhibendam asstare com­promisimus ac compromittimus, et spondemus contra eorum quoslibet invasores tam in Ystria, quam in Foro Julii, et in Charsis et indifferenter 1 contra omnes personas de mundo consilio, auxilio et favore, quandocumque urgens necessitas et evidens utilitas id requiret, fide prestita manuali pariter et promissa, vinculo nostre fidei nichilominus semper salvo. Illa vero etiam excommunicatione generáli, que fűit et nunc est per dominum apostolicum extra Forum Julii lata publice et pronunciata, exclusa pariter et exempta. Preterea compro­missa inter nos et prelibatos comites hactenus alterutrum habita tenore presentium confirmamus, ut irrevocabiliter perpetuam teneant et habeant roboris firmitatem. In testimonium huius scripti pretactis dominis comi­tibus Alberto et filio suo Henrico presentes litteras dedimus nostri et Leonardi fratris nostri sigillorum pendentium muni­mine roboratas. Testes huius rei sunt hii: domini Hugó de Dewino, Albertus de Greynfenstayn, Henricus de Heberstayn, Hulricus iunior de Reyfembergh, Mengossius de Chaste de Justi­nopoli, Albertus nótárius predicti domini Hugonis et alii quamplures fidedigni. Dátum in castro Goricie, anno Domini M.CC.LXXXXII., indictione v., die vi. exeunte novembri. r l L L i 1292. nov. 25 1 Vakarással javítva.

Next

/
Oldalképek
Tartalom