Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

fidelitatis digna retributione compensatur, dignum ducimus illis regie munificentie manum copiosius aperire, quos lon­geve fidelitatis experientia et exhibitio devotionis continua gratie nostre reddit 1 commendatos. Attendentes itaque occulo benigniori sinceritatem ac devotionem dilecti ac fidelis nostri comitis Bartholomei, totam terram pertinentem ad comitatum Modrus, ei 3 cum pertinentiis et totis redditibus ei 3 et heredibus suis iure hereditario contulimus perpetuis temporibus possidendam; tali pactionis interventu, quod prenominatus comes in exer­citu serenitatis nostre, infra limites regni cum decem loricis in reconpensatione suscepti beneficii nobis assistat. Extra regnum vero cum quatuor loricis nobis serviat. Tali tamen tempore citatus veniat, in quo exercitus chroaticus ex pre­cepto regio universaliter ad exercitum fuerit convocatus. Sub hac quoque conditionis forma includere decre­vimus, quod si iamdictus comes absque prole ingrederetur viam carnis universe, unus ex filiis fratrum ipsius, (eodem conventionis modo observato), 4 sub nostre serenitatis dominio terram tranquille possideat et quiete. Preterea volumus et regia auctoritate decernimus, quod omnes homines (de terra illa nullius iudicio assistere) 5 teneantur, nisi proprii domini; tamen l i si banus in eadem terra presens fuerit, quamdiu presens fuerit, iudicandi habeat potestatem, sed alias eos determinari 7 non faciat; verum­tamen dominus eorum si de hominibus suis adversariis eorum iustitiam facere noluerit, et querela ante banum per­venerit, pro hominibus suis ante banum in solo tali casu teneatur 8 respondere. Si autem sepedictus comes cum tot loricis, quot in 1 reddiderit MODL. 33508. 2 et MODL. 33509. 33508. 33507. 3 Hiányzik u. o. eodem pacto conventionis nostre observato 33507. 8 in terra illa nullo iudicio asstare 33509. 33508. 33507. 6 sed u. o. 7 determinare 33507. 8 teneantur 33509.

Next

/
Oldalképek
Tartalom