Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

ápr. 1. En vestre fraternitati affectuose significamus, qualiter hiis diebus videlicet solempnitate festi pasce iam primum transactis, spectabilis et magnificus Stephanus Segnie, Veglie et Modrussie comes etc., qui consanguinitate nobis con­iunctus existit, nobiscum hic propriis in laribus nostris fűit constitutus, cum quo in factis fraternitati vestre bene notis conversando eidem omnem rei habitum explicuimus, cui quidem talia multum placibilia fuere, seque in eo tum vestre fraternitati quam nobis benivolum offerendo. Et quia, fráter carissime, poterit recolere fraternalis dilectio vestra de ambasiata vestra anno preterito apud nos habita, super cuius vestre nobis per eandem intentionis declaratione facta rursus et nostram ad vestram fraternita­tem legationem feceramus, que ad nos reversa nobis inten­tum eiusdem fraternitatis vestre taliter detexit, quoniam eadem notabilem ambasiatam plena intentione mentis vestre informatam atque potestatis plenitudine fulcitam ad nos transmittere vellet, quam vero vigilanter prestolantes hacte­nus venisse non sentimus. Unde nos, quasi mente rupti, in ea re quid vestre foret voluntatis et beneplaciti, nunc peni­tus ignoramus. Nescimus quippe, cui ob id culpam impin­gendam, an vestre fraternitati, quod eadem id memorie non commendando facere neglexisset, vei an iidem nunccii vestri in itinere forent prostrati, quod tamen pronunc silentio ducimus submittendum, cum adhuc in his omnibus factis hora tarda esse non videntur. Deliberavimus itaque hunc nobilem nobis sincere dilectum Anthonium de Modruss fami­liarem prefati comitis Stephani, presentem exhibitorem in ipsa re ad fraternitatem vestram destinandum, declarationem intentionis vestre ac facti eiusdem, cumque eorundem fer­ventissime informari exoptamus a vobis denuo suscipiendum. Idcirco fraternitatem vestram annotatam prece stúdiósa affectuosissima rogamus, quatinus eadem nos in factis pre­dictis intentionem et beneplacitum pariter et voluntatem vestras luculenter adhuc dignetur edocere, quoniam se iam beneplacitis vestris bene conformare possemus, cum ad presens directione ac expeditione negotiorum serenissimi principis et domini nostri domini Ladislai Hungarie etc. regis>

Next

/
Oldalképek
Tartalom