Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
1448. sept. 3. Illustris et magnifice comes devote nobis plurimumque dilecte. Accepimus litteras vestras credentiales in persona egregii fidelis vestri servitoris Nicolai yadriensis 1 super capitula, que ab illustri et magnifico gubernatore et vayvoda prius composita nobis detulistis, per quem quidem nuncium vestrum licet opportunam vobis résponsionem fecerimus, per has nostras tamen etiam rescríbimus, quod cum facultas tempusque preterierit, antequam ad ipsum illustrem gubernatorem et vaivodam ipsis cum capitulis accesseritis ac termini in ipsis capitulis expressi, sitque propterea necessarium, capitula eadem, ut robur suum obtineant, denuo componantur et invicem inter nos et eos, quos tantum negotium tangit ipsum firmentur, rogavimus ipsum gubernatorem et vaivodam, quatinus si firmum id in se propositum manet, suum aliquem velit statim ad nos nuncium cum plena facultate mittere, cum quo super talibus agere et concludere valeamus, sicut super his et reliquis omnibus idem Nicolaus yadriensis servitor vester plene vobis referet. Dátum in nostris felicibus castris contra Plumbinum, die ni. mensis septembris anno a nativitate Domini M.cccc.xxxxvm. Rex Alfonsus. Dominus rex mandavit michi Arnaldo Fonolleda pro. Illustri 2 et magnifico Stephano de Frangapanibus Signie, Aueglie ac Modrusi comiti etc. devoto nobis plurimumque dilecto. CCCLVIII. 1448. decz. 30. Szeged. Hunyadi János levele Frangepán Istvánhoz, az aragoniai királylyal való szövetség tárgyában. Kiadása Schwandtner, Scriptores rerum luingaricarum veteres ac genuini II. köt. 59 1. fol. Spectabilis et magnifice fráter noster dilecte. 1 Adriensis szóból pótlással javítva hátrább is. ' Külczim gyanánt a szöveg alatt följegyezve.