Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
Accepimus litteras vestras, quas novissime ad nos detulit orator vester reverendus in Christo páter dominus Nicolaus decanus cacoviensis, 1 quas perlegimus et oratorem plene audivimus atque intelleximus, quibus respondemus ad ea, que inde nobis efflagitatis auxilia, presidia et favores in transitu, quem contra theucros atque infideles facere intenditis. Jam pridem enim vestra eiusmodi postulata subsidia proprio motu et ex quadam animi flagranti caritate cum ut christiane fidei zelatores, tűni ut amicus istius regni sponte conferre atque prestare constitueramus et ad ea totis cogitationibus atque viribus intendere, sed complurima honesta atque arduissima impedimenta intercesserunt, quibus hactenus rebus iis pro nostris ingentibus desideriis satisfacere haud potuimus, impresentiarum autem omnino destinamus regnum istud vestrum pro virili nostra iuvare. Verum quanta futura sint, que a nobis dimittentur auxilia, ad primum festum penthecostes per oratores nostros vos certiores reddemus, qui parati sumus omnia nobis possibilia exponere pro iis, que honorem et statum regni istius concernere cognoverimus. Dátum in nostris felicibus castris apud agrum Albarosium in Etruria regione, XXII. febroarii millesimo cccc.xxxxvm. Rex Alfonsus. Dominus rex mandavit mihi Francisco Martorell pro. Reverendis 5 1 in Christo patribus ac spectabilibus et magnificis viris prelatis, baronibus et nobilibus regni Hungarie, nobis plurimum dilectis. máj. 12. 1448. febr.22. 1 cracoviensis helyeit hibásan. Lasovszki Miklós krakói dékán járt az időtájt követségben Rómában is. — Szilágyi, Magyarország tört. IV. köt. 108 1. s Külczim gyanánt a szöveg alatt följegyezve.