Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

habito diligenti et deliberato consilío ac matúra deliberatione consenserunt, consulerunt, annuerunt et confirmaverunt atque laudaverunt talem permutationem cum omnibus et singulis módis, pactis conventionibus et conditionibus superius ex­pressis et annotatis, videlicet quod nobiles viri Petrus, Nico­laus et Nouach Nouachouich fratres et eorum heredes tenen­tes et possidentes prescriptas villás sub nomine permuta­tionis habeant et teneant cum benedictione Dei et nostra; et ita auctoritate nostra et nostri capituli assensimus et consensimus, imo assentimus et consentimus unacum capi­tulo nostro predicto ob reverentiam et honorem magnificorum dominorum nostrorum comitis Stephani et fratrum eius, qui pro hac re sepenumero nobis supplicarunt, ac etiam pro bono statu istius totius dominii et nostri episcopatus, quod est consecutum ex ista supranominata permutatione. Ideo damus et perpetuo duratura concedimus preno­minatis nobilibus pro se et suis heredibus (quodcunque munus) 1 spirituálé, quod illi habebant in Hostrouica de iure et de consuetudine illius patrie seu regionis, primo quod sint liberi in suo oreo de decima, secundo quod decimum obagionem libere sibi valeant eligere eo modo, quo si essent in Licha, secundum illius regionis obtentas consuetudines et iura. In quorum omnium íidem et testimonium.has nostras presentes litteras fieri fecimus, nostrique ac capituli nostri sigillorum appensione muniri. Dátum Segne in nostro episcopali palatio, anno Domini millesimo quadrigentessimo quadragessimo quinto, die viges­simo quarto mensis novembris, indictione octava. 1445. nov. 24, 1 quodcumque et omne ius ugyanott hibásan.

Next

/
Oldalképek
Tartalom