Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

CCCXXIV. 1441. aug. 5. A zágrábi káptalan előtt a Zelcza nemzetségbeliek az Ozalj várához tar­tozó herneticsi nemesektől törvényes úton visszanyert földről a szokásos szolgálmányokat és fizetéseket Frangepán Istvánnak teljesíteni ígérik. Eredetije hártyán, rózsaszínű nyers selyemzsinóron függő pecséttel az orsz. lltárban, MODL. 33294. (Neoreg. a. 484. 7.) Nos capitulum ecclesie zagrabiensis, memorie commen­dantes tenore presentium significamus quibus expedit uni­versis, quod Iwan filius condam Martini dicti Bogdán de Gaaz, ac Emericus filius Kirini de Zelcza in ipsorum, necnon Simonis fratris carnalis ipsius Iwan, item prefati Kirini patris, et Benedicti fratris carnalis eiusdem Emerici, preterea Blasii filii Martini dicti Kokosych, Mladen filii Blaskonis, Jacobi filii Luce Zkoblych dicti, Mauri filii Rahoma et aliorum fratrum suorum generationalium de eadem Zelcza personis, oneribus eorum et gravaminibus per omnia in se ipsos assumptis, nostram venientes in presentiam confessi sunt pari et unanimi voluntate eorum in hunc modum, quod quia ipsi unacum dictis aliis superius nominatis quandam terram inter possessiones Zelcza predictam et Hernethichi vocatas, penes fluvium Kolpa vocatum, in pertinentiis castri Ozal vocati existentem et habitam, et ad ipsum castrum Ozol spectantem a nobilibus castrensibus in ipsa Hernetichi commorantibus in presentia spectabilis et magnifici domini Stephani de Frangapanibus Wegle, Segnie et Modrusie co­mite 1 iuridice optinuissent, ideo ipsi Iwan et Emericus cum predictis aliis omnia et singula servitia et solutiones de ipsa terra more solito et consueto cedentes et provenire deben­tes ad ipsum castrum Ozol et perconsequens ipsi domino comiti Stephano et suis successoribus, utputa ipsius castri Ozol dominis et possessoribus pro tempore constitutis per­petuis futuris temporibus facere, solvere et expedire assum­psissent, immo suis et nominibus quibus supra assumpse­1 comitis helyett hibásan.

Next

/
Oldalképek
Tartalom