Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

datorum nostrorum plenariam observationem per remedia opportuna arcius compellat et astringat nostre maiestatis in persona et auctoritate sibi in hac parte specialiter attributa et iustitia mediante. Secus ergo facere non ausuri in pre­missis gratie nostre sub obtentu. Seriem autem premissorum, ut fuerit expediens, per ipsum capitulum zagrabiense maie­stati nostre fideliter rescribi volumus et mandamus. Presen­tes quoque post earum lecturam reddi volumus presentanti. Dátum Bude, secundo die festi sancti Ladislai regis anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo nono. CCCXIV. 1439. aug. 21. A zágrábi káptalan bizonyságlevele, mely szerint frangepán András az özvegy Frangepán Jánosnétól elfoglalt Czetin várát nem hajlandó visszaadni. Eredetije papíron, hátán pecsét töredékeivel a kismartoni főlltárban Repos. 42. G. 62. Regestája Vjestnik hrv. zeni. arkiva 1905 évf. 174 1. Serenissimo principi et domino domino Alberto roma­norum regi semper augusto ac Hungarie, Bohemie, Dal­matie, Croatie etc. regi, et duci Austrie etc., domino ipsorum naturali capitulum ecclesie zagrabiensis orationum suffragia devotarum cum perpetua fidelitate. Vestra noverit serenitas, nos litteras eiusdem vestre serenitatis patentes nobis preceptorie loquentes et directas obedientia qua decuit et licuit recepisse in hec verba: Al­bertus Dei gratia romanorum rex semper augustus — — stb., 1. Albert királynak 1439. jun. 28-án kelt levelét elébb. — Nos itaque mandatis ipsius vestre serenitatis obedire cupientes ut tenemur, unacum prefáto magnifico Johanne de Blagay comite de Orbaaz homine vestre serenitatis, per eandem vestram serenitatem de curia vestre maiestatis ad id specialiter deputato nostrum hominem videlicet honora­bilem virum dominum Matheum de Kulked, socium et con­canonicum nostrum ad premissa fideliter peragenda nostro 1439. jun. 28. *

Next

/
Oldalképek
Tartalom