Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

Georgio filio eius pro dictis quinque millibus florenorum auri denuo et ex novo, sub conditionibus in eisdem litteris inferius latius contentis et specificatis impignorasse et obli­gasse dinoscitur, eosdem insuper dominam et Georgium quoque et eiusdem Georgii successores, illumque aut illos, cui aut quibus per ipsos dominam Katherinam seu Geor­gium prenominata florenorum auri summa legata fuerit et commissa, usque ad tempus redemptionis suo ac successo­rum suorum, regum utputa Hungarie nominibus in pacifico dominio castri et districtus, pertinentiarumque suarum pre­fatarum conservare, et a cunctis impetitoribus protegere et expedire facere laboribus propriis, sumptibus et expensis assumendo in solidum pollicitus extitisset; et reliquam capi­tuli ecclesie timiniensis 1 super legitima eorundem castri, districtusque et suarum pertinentiis 2 pretactarum statutione, pro memoratis domina Katherina atque Georgio rite factis confectas et emanatas tenorum subnotandorum, supplicans prenominatus Thomas nostro culmini nominibus et in per­sonis iamdictorum domine Katherine ac Georgii prece humi­lima et devota, ut easdem binas litteras antefati condam domini imperatoris et regis, atque capituli iamdicti ratas, gratas et acceptas habentes, nostrisque litteris sub pendenti nostro secreto sigillo emanandis 3 transscribi et transsumi facientes, huiusque modi impignorationi et obligationi, aliis­que omnibus et singulis in eisdem litteris contentis et speci­ficatis nostrum regium benivolum consensum (prebere digna­remur) 4 et assensum, pro prelibatis domina Katherina atque Georgio eius nato clementer confirmare dignaremur. Quarum quidem litterarum, unius videlicet predicti condam domini Sigismundi imperatoris et regis littere continentia sequitur in hec verba: Nos Sigismundus Dei gratia romanorum imperátor semper augustus stb., I. Zsigmond király­nak 1437. aug. 23-án kelt zálogvalló levelét elébb. — Alterius 1 tininiensis helyett hibásan. 2 pertinentiarum helyett hibás. 3 Sorközi betoldás. i prebentes lenne helyesebben.

Next

/
Oldalképek
Tartalom