Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
portiones iuxta regni nostri legem et consuetudinem dividantur, sic videlicet, quod portiones ad partém memorati condam comitis Johannis et Georgii filii sui cedentes 1 eidem Georgio filio et prefate domine Katherine, relicte eiusdem condam comitis Johannis assignentur, portiones vero ad partém prelibatorum Nicolai et Bartholomei comitum in predictis civitatibus, castris, oppidis, villis et aliis iuribus possessionariis, necnon thesauris, argenteriis et ceteris rebus et bonis devenientes eisdem Nicolao et Bartholomeo comitibus presententur, alie autem portiones residue ad uniuscuiusque ipsorum aliorum comitum, utputa Stephani, Dwini, Martini, Andree, Sigismundi et Iwan partém in premissis omnibus cedentes eisdem secundum legem et consuetudinem predicti regni nostri JHungarie in talibus fieri solitam et observatam assignentur. Ídeo fidelitati tue firmiter precipiendo mandamus, quatenus habita presentium notitia unacum uno ex canonicis ecclesie zagrabiensis ad id idoneo, quem per capitulum eiusdem ecclesie zagrabiensis una tecum pro ipsorum testi[m]onio ad peragenda premissa presentium serie transmitti iubemus, ad facies preseriptorum 2 - civitatum, castrorum, oppidorum, villarum et aliorum quorumlibet iurium possessionariorum, vicinis et commetaneis earundem et ipsorum, sed et prenominatis comitibus vei eorum legitimis procuratoribus illac vocatis et presentibus accedendo, easdem civitates, castra, oppida, villás et singula iura possessionaria, necnon thesauros, argenteria et alia quelibet bona eorundem comitum, tam erga manus ipsorum quam apud prefatam dominam Katherinam, relictam dicti condam Johannis comitis existentes et habita, que omnia et singula per eosdem comites, ac ipsam dominam Katherinam tui et prefati hominis capitularis (in presentiam) 3 integraliter apportare committimus et mandamus, inter eosdem in premissas novem partes seu portiones rectas et coequales modo superius 1 Sorközi betoldáss prescriptarum lenne helyesebben. 3 Sorközi betoldás.