Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

exponentium subtrahi fecisset, ac pro se furtive usurpasset, et nunc apud manus vestras haberetur. Quo audito vos comes Stephane in vestra ac predictorum fratrum vestrorum personis respondissetis ex adverso, quod hoc bene verum foret, ut idem castrum Zlwn 1 erga manus vestras habere­tur, nescieretis' 2 tamen, qualiter a manibus ipsorum expo­nentium fuisset alienatum. Et hiis habitis, idem Paulus in sui propositionis verificationem prescriptas litteras dicti comi­tis Nicolai patris vestri impignoraticias in specie coram eodem domino imperatore et rege produxisset, ipse quoque dominus imperátor ex continentiis earundem litterarum dicti comitis Nicolai ipsum castrum Zlwn eisdem exponentibus impignoratum fore comperiendo, unacum suis baronibus regni Hungarie protunc secum existentibus vigore suarum litterarum adiudicatoriarum duxisset decernendum et com­mittendum, ut vos aut predictum castrum Zlwn antelatis exponentibus reddere et remittere, aut predictos duo millia florenos auri eisdem restituere et persolvere, aut premissa arbitrative dispositioni certorum proborum hominum per partes equali numero eligi debendorum, ambabus partibus id benivole acceptantibus submittere debuissetis. Quibus omnibus non obstantibus vos huiusmodi iudicio et com­missioni pretacti condam domini imperatoris minimé parere volentes, nec premissum castrum Zlwn preallegatis expo­nentibus remittere et resignare, neque ipsos duo millia flo­renos auri eisdem restituere et persolvere, sed nec in facto prenotato vos premisse arbitrative dispositioni ipsorum cer­torum proborum hominum submittere voluissetis, quod in eorundem exponentium dampnum et preiudicium cederet manifestum. Et quia nos premissam adiudicationem ipsius domini imperatoris inter vos et prefatos exponentes modo pretacto factam in suo vigore volumus remanere, ideo fidelitati vestre firmissime precipimus et mandamus, quatenus receptis pre­sentibus, alio nostro mandato superinde non expectato, aut 1 Zlun ugyanott. 2 nesciretis helyeseiben u. o. Frangepán-OkLevéltár I. 20

Next

/
Oldalképek
Tartalom