Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

bonorum suorum propriorum, quam etiam aliorum videlicet huius provincie seu patrie exposuisset et consumpsisset in servitio et fidelitate sacre corone regni Hungarie. Nunc autem ipse eidem domine Catherine filie sue de premissis tezauro et pecunie per annotatam dominam Elizabet matrem ipsius, uti prescribitur, legatis et commissis non aliter, nisi posses­sionaria donatione et datione mediante satisfactionem impen­dere et exhibere valuisset atque potuisset. Ob hoc ipse domi­nus Johannes comes et banus pro satisfactione et restitu­tione tezauri et pecunie premissorum per predictam dominam Ellizabet suam consortem de propriis suis bonis dicte do­mine Catherine filie ipsorum legatis et testamentabiliter commissis, ac etiam pro quindecim millibus duccatorum aureorum, quos ipsa domina Catherina filia sua deberet habere pro dote et dotis nomine de bonis suis, prout con­tinetur in aliis litteris suis superinde emanatis, eidem do­mine Catherine filie sue primogenite et eius heredibus castrum suum Clis vocatum in regno Croatie existentem 1 cum universis ipsius castri villis, possessionibus, proventibus, redditibus, tributis, terris cultis et incultis, vineis, silvis, nemoribus, pratis, fenetibus, 2 aquis et aquarum decursibus, salinis, molendinis et molendinorum locis, piscinis, montibus, collibus, vallibus et generaliter quibuslibet pertinentiis et utilitatibus eiusdem universis, quomodocunque et qualiter­cumque vocitatis et appellatis, et ad dictum castrum spe­ctantibus et pertinentibus eidem domine Catherine filie sue et eius heredibus dedisset, contulisset, assignasset et titulo pignoris obligasset, ipsamque dominam Catherinam filiam suam et eius heredes in domínium et possessum predicti castri et pertinentiarum eiusdem legitime statuere et intro­ducere vellet, de quo vestro indigeret testimonio. Quapropter eandem requirimus vestram amicitiam per presentes, quatenus unum ex vobis illuc mittatis pro testi­monio fidedignum, qui simulcum Georgio Boinichich de Plawna aut Johanne Cossini de Bussana an Georgio Skoblich 1 existens helyett hibásan. 2 fenetis helyett hibásan.

Next

/
Oldalképek
Tartalom