Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

sionum. hereditatum et iurium ac bonorum nostrorum pro­priorum, quam etiam aliorum videlicet huius provincie seu patrie exposuimus et consumpsimus in servitio et fidelitate sacre corone regni Hungarie. Nunc autem nos eidem domine Catherine filie nostre de premissis thezauro et peccunia per annotatam dominam Elizabeth matrem ipsius uti prescribitur legatis et commissis non aliter nisi possessionaria donatione et datione mediante satisfactionem impendere et exhibere valuimus atque potuimus. Ob hoc nos Johannes banus pro satisfactione et restitutione thezauri et peccunie premissorum per predictam* dominam Elizabet nostram consortem de propriis suis bonis dicte domine Catherine filie nostre et eius heredibus legatis et testamentabiliter dari commissis castrum nostrum Clissii vocatum, in regno Croatie existen­tem 1 cum universis ipsius castri villis, possessionibus, prö­ventibus, redditibus, tributis, terris cultis et incultis, vineis, silvis, pratis, fenetis, aquis et aquarum decursibus, salinis, molendinis et molendinorum locis, montibus, collibus, val­libus et generaliter quibuslibet utilitatibus et pertinentiis eiusdem universis, quocunque et qualitercunque vocitatis et appellatis et ad dictum castrum pertinentibus et spectantibus eidem domine Catherine filie nostre et eius heredibus dedi­mus, contulimus, assignavimus et titulo pignoris obligavimus per eandem dominam Catherinam filiam nostram et ipsius heredes tamdiu quousque de premissis decem millibus du­catorum aureorum ac etiam de quindecim millibus ducato­rum aureorum. quos ipsa domina Catherina filia nostra debet habere pro dote et dotis nomine de bonis nostris, pro quibus consimiliter mediantibus aliis litteris nostris eidem et eius heredibus obligavimus titulo pignoris dictum castrum cum pertinentiis eiusdem. quorum quidem ducatorum aureo­rum facit summa in toto viginti quinque millia ducatorum aureorum, ipsi domine Catherine filie nostre et eius heredibus per nos vei heredes nostros satisfactum fuerit quoad plénum tenendum, possidendum, utendum atque conservandum, fru­ctusque et redditus quoslibet exinde percipiendum. Assump­1 existens helyeit hibásan. Frangepán-Oklevéltár I.

Next

/
Oldalképek
Tartalom