Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

Modruxii comes, affinis et fidelis noster dilectus erga maie­statem nostram evidentibus operibus daruit, ipsius quoque grandia, utilia et fructuosa servitia, que nobis hactenus persone et rerum suarum non parcendo periculis, laboribus et sumptibus indefexe prestitit ac adpresens prestat et pre­stare poterit utiliter in futurum, ex quibus nedűm sibi, sed suis etiam posteris ostendere nostre liberalitatis gratiam obiigamur, eidém comiti harum serie de certa scientia nostra concedimus, quod in casu, quo eundem comitem subtrahi ab hac luce contigerit, legitimis liberis masculis ex suo corpore non relictis, in eo casu magnifica infantula Elizabeth eiusdem comitis filia primogenita et legitima ac si esset masculus, et legitime descendentes ex ea, qui tunc super­stites fuerint succedant et succedere debeant eidem comiti in dicto comitatu Vegle et Modruxii, omnibusque aliis terris, castris, villis et bonis, que adpresens idem comes habét et possidet, ac habere et acquirere poterit iusto titulo in futu­rum, et ad eos in premisso casu huiusmodi successio devol­vatur. Nos enim iamdictam Elizabeth et legitime descen­dentes ex ea exnunc in casu premisso ad successionem huiusmodi et omnes alios actus legitimos ac quelibet alia, ad successionem ipsam pertinentia de dicta certa nostra scientia et regie nostre potestatis plenitudine habiles reddimus et capaces, lege vei constitutione regni nostri Ungarie con­traria non obstante. Nec etiam obsistentibus quibuscumque licteris, cedulis vei scripturis factis per recolende memorie dominum Ludovicum Dei gratia Ungarie regem etc., reve­rendum dominum patrem nostrum aud alios quoscunque, seu per nos vei alios similiter factis vei imposterum facien­dis de translatione huiusmodi successionis et ipsius comitis bonorum in alium quemcumque et illius habilitationis ad successionem eandem, quas et que de dicta certa nostra scientia tollimus et revocamus, ac viribus et efficacia tota­liter vacuamus. In cuius rei testimonium presentes licteras exinde fieri et pendenti maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Dátum Bude, anno Domini millesimo trecentesimo

Next

/
Oldalképek
Tartalom