Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

aliquam pacietur iniuriam; uel molestiam; — sed pace perpetua, et tranquillitate gaude­bit super hoc in futurum. In cuius uille possessionem ecclesiam Strigoniensem per fide­lem nostrum Lámpertum comitem fecimus introduci. Vt ergo huius restitutionis series a nobis legitime facte nostris, nostrorumque successorum temporibus salua semper, et inconcussa permaneat; in argumentum fidei amplioris, presentem concessimus paginam, dupplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Dátum anno uerbi incarnati millesimo ducentesimo tricesimo secundo, Regni autem nostri vicesimo nono. 20. -Autidreas dei gracia Hungarie rex omnibus Xpi fidelibus quibus. presens scriptum peruenerit salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presenciüm uolumus per­uenire, quod cum iobagiones castri de Zonuc, et ciues castri eiusdem terram quandam ad usum unius aratri in uilla Yneu ab ecclesia sancti Adalberti de Strigonio requirerent, causa hec coram comite Ladizlao iudice curie nostre taliter fűit decisa, et litteris eius­dem testimonialibus roborata, quarum— secundum quod eciam ab eodem oretenus audiuimus — tenor literarum talis est: Nos Ladizlaus Judex aule regie, et jcomes Bachiensis signi­ficamus omnibus tam presentibus, quam futuris, quibus presentes littere ostense fuerint, quod cum iobagiones castri de Zonuc unacum ciuibus eiusdem castri terram unius aratri in uilla Yneu ab ecclesia strigoniensi de sancto adalberto coram nobis requirerent, quidam canonicus Ambrosius nomine, et Feud ministerialis eiusdem ecclesie contrario responde­rant, dicentes, eam terram ex tempore antiquo dicte ecclesie semper fuisse sub pace et quiete absque contradiccione qualibet eandem possedisse. Nos uero partibus hinc et hinc auditis, et de uerbo ad uerbum inter se altercantibus cum nostris collateralibus ordine intelleximus iudiciario, quod si prenominatus A. canonicus cum memorato F. sacramentum prestare presumpmerent, dictam terram ecclesia Strigoniensis obtineret, quod et feccnuit in nostra capella, ut mos est et consuetudo, et sic terra sepe nominata cessit in ius ecclesie prememorate perpetuo possidenda, aduersa parte confusa et conuicta remanente, Imarado filio Simun de uilla Seureg pristaldoregis existent.e. Yt igitur huius cause decisio rata, et stabilis semper perseueret, nec umquam malicia hominum cre­scente in irritum calumpniose ualeat reuocari, presentem cartam sigilli nostri impressi­one in noticiam deduci posterorum concessimus roboratam. Anno gracie Mo. CCo. XXXo IVo. Dátum per manus Stephani magistri nostri Cancellarij — Yt igitur huius cause decisio semper salua, et inconcussa permaneat, nec a quoquam processu temporis in ir­ritum possit reuocari, ad maiorem cautclam presentem concessimus paginam duplicis sigilli nostri munimine roboratam. Dátum anno dominice incarnacionis Mo. CCo. XXXo. IVo. Regni nostri Anno XXXo. primo. 21. Bela dei gracia Rex Hungarie. OmnibusTpresentes litteras inspecturis salutem in verő salutari. Ad noticiam vniuersorum modernorum, quam futurorum harum serie uolu­3*

Next

/
Oldalképek
Tartalom