Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

14. In nomine sancte trinitatis, et indiuidue vnitatis. Andreas dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croaeie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodoinerieque Rex in perpetuum. Cum Regum omnium, et Regnorum potencia pax, et securitas in sola suorum fidelitate consistant, merito apud Regie serenitatis prouidenciam fidelitatis firmitas ceteris est uirtutibus poli­ticis preferenda, et quanto nunc hominibus ex corruptela seculi senescentis infectis et in malum pronis existentibus, ea rarior inuenitur in terris; tanto carior est habenda, est et premijs amplioribus compensanda. Hinc est, quod nos inuentam in venerabili patre Johanne Strigoniensi arcliiepiscopo, et eiusdem ecclesie Canonicis constantissime fideli­tatis prerogatiuam perpetue memorie duximus comendandam, eamque etsi insufficienter, vtpote omnem premij temporalis afíluenciam transcendentem, liberaliter tainen Regia de­creuiinus largitate donandam. Cum enim nos assumpte peregrinacionis debitum reddituri, ultra mare in subsidium terre sancte fuissemus profeecti, et ex Regie sollicitudinis proui­dencia Regnum positum in pace optima, et quiete, commisissemus nostris fidelissimis, iam dicto Jolianni arcliiepiscopo, et alijs quibusdam in statu in quo nobis recedentibus fuerat gubernandum, quam plurimi potentum, et nobilium Regni satellites Sathane Re­giam non uerentes oífendere maiestatem, nostris disposicionibus ausu presumpsérunt ne­phario contraire, pacem perturbantes, et Hungáriáin hostiliter affligentes. Memoratus autem Arcliiepiscopus iniunctorum sibi anobis constantissimus observator, cum eligeret mori magis, quam ipsorum malicijs consentire, ab eisdem tirannis rebus omnibus, et redditibus spoliatus, captus, cum iniuria, et sumino dedecore extra Hungáriám est eiectus, vbi pro nostra gracia libenter omnem sufferens inediam, usque ad nostrum reditum exula uit. Canonici eciam memorati plurimis, et gravissimis dampnorum et iniuriarum penis, et passionibus afflicti in sue fidelitatis proposito immobiliter permanserunt. Nos igitur in tante fidelitatis memóriám, et compensacionem in passionum et affliccionum suarum quan­dam consolacionem, eisdem Canonicis in ultra silvanis partibus cledimus quamdam terram que Wynchy uocatur cum vduornicis nostris, et eorum heredibus in perpetuum possi­dendam. Dilecto, ac fideli nostro Nevke woywede iniungentes, ut eos auctoritate nostra induceret in possessionem, et domínium terre prefate, et dictorum vduornicorum. Qui conuocatis omnibus quorum oportuit conuocari, et presentibus, quoruin ad hoc exigebatur presencia; sepe dictam terram certis circumquaque metis, et terminis nullis contradi­centibus, assignatam Canonicis tradidit sepius nominatisv Cuius terre prima méta progre­ditur ab eadem villa Wynchy et transit fluuium, qui dicitur Soust, et fit prima meta, in via iuxta metam ville Kuen, ville videlicet sancti Regis. Inde tendit per eundem fluuium superius ad metam Muton per quinque, uel sex metas, et ibi fit meta in loco, qui di­citur Telukzad, et inde dirigitur per locum, ubi secatur, fenum, et vádit ad locum no­mine Bundrov, et ibi uicinatur mete Dimisiensis ecclesie, et Pastuh, et inde tendit ad locum, qui dicitur Tulgistue, et ibi uicinatur cum uilla, que dicitur Liquj, populis ca­strensibus et ascendit ad radicem montis, qui Nyr dicitur, et inde descendit ad locum Zudtelke, et inde ad locum Toutnetkuta, et inde transit vallem et uicinatur cum ecclesia de Eperies, et inde descendit ad sepulcrum sacerdotis Orod, et inde ad stagnum Chazar,

Next

/
Oldalképek
Tartalom