Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

quod mete eiusdem non continebantur in eodem ad . .. metas eiusdem duximus intro­scribendas, ipso eodem Ceel presente et alijs commetaneis eiusdem terre ibidem existen­tibus, eadem terra hijs metis esset limitata. Príma meta incipit a terra Mathei filij Chaba ex parte meridionali, ubi sunt quatuor mete, quarum una est iuxta uiam ad sinistram partém, meta Mathei cum arbore ad dextram, meta fratrum sine arbore, iuxta quam sunt due mete ante dicti Ceel, in quibus continentur arbores, scilicet tulg; inde directe uadit uersus occidentem per uiam ad terram nomine Pynna, ubi continentur tres mete angulares, et ibidem per compitam uiam primo loco una meta distinguit ad partém Ceel sine arbore, due mete distingunt ad partém Mathei pro terra Mark sine arbore, pro terra Pynna, in qua est arbor, iuxta eandem uiam uersus occidentem secundo loco est noua meta, ex parte Pynna, ex parte Ceel ad dextrum, in qua est arbor; tercio loco sunt due mete una sine arbore ex parte Mathei, exparte Ceel ciun arbore; quarto loco sunt due mete, quarum una Mathei noua cum arbore, meta Ceel uetus similiter cum arbore, Quinto loco sunt due mete, quarum una noua Mathei, altéra uetus Ceel, in quibus sunt arbores. Sexto loco sunt due mete, noua Mathei, altéra uetus Ceel sine arboribus, quas uia distingit a predictis; per eandem uiam primo loco sunt due mete, quarum una distingit a Johanne filio Guug sine arbore, meta Ceel cum arbore ad dextram; secundo loco sunt due mete ad sinistram, meta Johannis sine arbore, meta Ceel cum arbore, tercio loco sunt due mete sine arboribus; Quarto, loco sunt. due mete, in una est pirus, alia iuxta eandem sine arbore; Quinto loco sunt due mete, una Johannis in orto, alia Ceel extra ortum; inde descendit ad fluuium Dolonch, et transit aquam usque spácium sex passuum: inde directe uadit per semitam iustam, iuxta quam, ad dextram sunt salices et ad sinistram est salix ; inde per eandem intrat Danubium, et uadit in altum, et transit danubium in loco, qui dicitur almaguirendo, ibidem sunt quinque arbores, que staní pro meta; Incle descendit ad locum, qui uocatur Nizclulafuka, inde descendit ad Sarus, ibidem intrat danubium. Hee sunt mete, ultra danubium, que distingunt a filijs Balar. Dátum in uigilia apostolorum Philippi et Jacobi. — Ut igitur predictam terram Isep dictum Capitulum strigoniense possit perpetuo, et pacifice possidere; predictas metas presentibus inseri facientes, privilégium nostrum concessimus sigilli nostri dupplicis mu­nimine roboratum, anno abincarnacione domini Millesimo, Ducentesimo, Sexagesimo, Se­cundo. Y Idus Januarij, Regni autem nostri anno vicesimo septimo. 161. N os Conuentus cruciferorum ecclesie sancti Regis Stephani de Strigonio signi­ficamus omnibus, quibus expeclierit presencium per tenorem, quod Demetrius filius Enchyd de Epei coram nobis constitutus, omnes vineas suas, quas in terra Epei se habere dicebat, confessus est se vendidisse,' et reliquisse Capitulo Strigoniensi perpetuo postidendas, et pro eisdem vineis quandam summám pecunie ab ipso Capitulo recepisse. Super quo idem Demetrius nobis supplicavit, ut predicto Strigoniensi Capitulo nostras litteras testimoniales concederemus. Nos igitur ad ipsius Demetrij peticionem in huius

Next

/
Oldalképek
Tartalom