Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

nicorum conuentus qui ex sue fundacinonis exordio in ea vigebat adeo esset propter exilitatem prouentuum abolitus, vt nullus ipsorum canonicorum preter solum ipsum prepositum in ipsa Ecclesia poterat commorari, Caritatis igitur Zelo ducti, grandissimis, necessitatibus huius Ecclesie perennaliter benigno suffragio volentes succurrere, secundum Canonicas sancciones clericorum numerum pocius augeri desiderantes quam minüi, ac ipsam Ecclesiam, et in copertura et statu Canonicorum cupientes reformare, et vt omnipotentis dei et virginis intacte, sanctorumque omnium laudes in iam dicta Ecclesia pro omnium remissione peccatorum organo diuine uocis deuotissiine propulsentur, Ipsam Ecclesiam ob remedium anime nostre sollempniter cooperi facientes et de fratrum no­strorum beneplacito, ac consensu certum numerum Canonicorum in ipsa Ecclesia memo­rata ordinantes, Statuimus, vt octo Canonici in ea continue commorantes celestis regis tilio debeant famulari, vbi olim quatuor tantum fuissé dicebantur. Ita tamen quod nul­lus ibi Canonicus creari possit, nisi primo fuerit diaconus, vei sacerclos. Qui si fuerit diaconus infra annum ad sacerdocium promoueri teneatur, et si hoc facere non cura­uerit, a suo iure cadat eo facto. In alijs uero ordinibus existentes nullo modo ad Ca­noniam possint promoueri. Et iste numerus per nos ordinatus nequeat minui, veí au­geri. Sed quia ipsi Canonici propter exilitatem prouentuum in ipsa Ecclesia perfrui 11011 poterant, quia non alios prouentus nisi singülas duas marcas de quatuor cutcllis decimacionis Archiepiscopalis percipere videbantur, cum secundum statuta patrum di­gnum sit, vt, qui altari seruiunt, viverc ualeant ab altari. Nos cum fratribus nostris ma­ture, et salubriter deliberantes consensu interueniencium Canonicorum ac Prepositi eius­dem Ecclesie sancti Georgij qui tunc preerat Ladislaus nuncupatus, habito diligenti tra­ctatu et sollempni, paupertateque considerata ecclesie memorate, contractus permutacio­nis celebrare uolentes in concainbium memorati prouentus Quartas decimarum nostra­rum Archiepiscopalium de cutello Gumuriensi, que decimacio tam in uera decima, quam in quartis ad nos plene, et integre pertinebat, que eciam decime paritcr cum quartis summám sexaginta marcarum cursu communi vix uel nunquam excedebant. Sed nostris temporibus diuina fauente clemencia, eiusque largiente munificencia fere vsque ad sum­mám Quadringentarum marcarum excreuerunt, in augmentum et suauitatis cibum in domo domini esuriencium, et nostre salutis in signum, ac future remuneracionis prémium ipsis Canonicis Ecclesie sancti Georgij martiris integraliter et in toto Exccpto dumtaxat Districtu de Thorna, et porcionibus parochialium sacerdotum, dedimus, donauimus, et contulimus irreuocábiliter, et in perpetuum possidendas, tenendas, et habendas. Et ut ipsi Canonici ipsas quartas plenissime percipere possint, Statuimus, vt singulis Annis vnum ex ipsis virum idoneum cum decimatoribus Archiepiscopi ad dicandas et oxigén das predictas quartas in proprijs ipsorum expensis debeant, et possint destinare. Istam ta­men donacionem, et permutacionem hoc modo intelligi volumus. Quod prepositus ipsius Ecclesie in istis reditibus quartarum ipsorum Canonicorum nichil pro se, aut suis usi­bus valeat vendicare, nec conuerso ipsi Canonici de prouentibus quibuslibet ipsius pre­positure, aut prepositi acquisitis, et habitis ante datam presencium pro ipsorum vsi­bus quitquam valeant obtinere, sed semper ipsius Prepositi reditus pro sua mensa, et suis vsibus salui remaneant et intacti a Canonicis suis, et reditibus eorumdein, de hijs

Next

/
Oldalképek
Tartalom