Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)
ter, ut nobis pro illis terris et villa Aha supradictis permutacienem facérét condignam, et presertim decimas suas in Comitatu Borsiensi existentes in concambium, et permutacionem nobis traderet, et assignaret. Tunc in huiusmodi meditacioni positi, cepimus cogitare, quid sit nobis, et eidem domino nostro archiepiscopo utilius, quidue melius inter hec eligendum. Profecto patuit nobis uia cercior, ueritas clarior, et consideracio salubrior, ut tractata inter nos ad finem debitum perducamus. Super quibus matúra deliberacione habita mentis nostre intuitum ad inclinacionem animi ipsius domini archiepiscopi ut nostris uotis annueret in hac parte direximus, et prospeximus ueritate suffrágante villám Aha, et terras supradictas sibi adiunctas ipsi domino Archiepiscopo et successoribus eius ad augendam rempublicam et mensam archiepiscopalem maioris utilitatis, et profectus respectu earumdem decimarum, licet maioris ualoris existant. Ipse quoque decime tam racione uicinitatis, et contiguitatis aliarum decimarum, quas nos dudum habuimus, et habemus in eodem Comitatu Borsiensi, quam racione aliarum causarum, que legitime censentur, in lucem producte utiliores et comodiores nobis respectu earumdem terrarum ad sustentationem nostram dinoscuntur. Igitur predictus dominus archiepiscopus premissis causis, et racionibus, motiuis inductus, et maximé caritatis uiscera circa nos gestans, quos inopia temporalis angebat, ut subleuati presentis uite sustentaculis, sempiterna fiducialius appetamus, et eterne uite largitori quieto animo laudis organa persoluamus, predictas decimas de Comitatu Borsiensi sibi prouenientes nobis cum omni integritate sui iuris preter quartas eomm quibus debentur, pro villa Aha et terris supradictis permutauit, et stipulacione facta sollempni nobis dedit, et tradidit íiominc permutacionis, et cambij perpetuo possideiulas, tenendas, et habendas. Nos uero uillam Aha memoratam cum omnibus pertinencijs suis, et utilitatibus nec non terras antedictas Monkad, Dusnuk et Haraschan eidem adiunctas cum decimis, molendinis, terris arabilibus, fenetis, pratis, siluis, seu nemoribus, ac duos condicionales nostros Michaelem et Paulura filios Kelteu, atque ipsorum heredes condicionem paternam sequendos in eadem terra Monkad residentes, quam ipsi, et patres eorum coluerunt, eidem domino archiepiscopo, et successoribus suis tradidimus, et statuimus pleno iure, pro ipsis decimis nomine permutacionis, et Cambij sub certis metis, et signis distinctas, et limitatas quibus eas nos, et antecessores nostri tenuerunt, et possederunt ab antiquo perpetuo possidendas, et tenendas. Nichil nobis de proprietate, dominio, et iure quolibet in ipsis terris de cetero retinentes Hanc permutacionem, ratificamus, approbamus, et pragmatica sanccione roboramus, et eidem prebemus consensum. Excludimus nichil ominus villás dicti domini Archiepiscopi uidelicet Werebijl supradictam Teeld et villám sancte crucis de Gusol ac villám Gormath iuxta eandem villám Werebijl existentem, quarum decime in ' specie ad cellarium seu Granarium ipsius domini archiepiscopi persoluentur. Verum quia predicte decime Borsienses excedunt valorem ville Aha, et terrarum sepedictarum nos de bona uoluntate pari consensu nemine diserepante addidimus ad ipsas terras eidem domino archiepiscopo decimas ville sue de Zalka preter quartam, et decimas, quas idem dominus archiepiscopus, et predecessores sui nobis in perpetuum tenebantur annuatim debitores, duximus eidem, et successoribus suis perpetuo relaxandas, atque a solucione ac. debito earundem uiginti marcarum ipsum, et suos successores per omnía reddidimus ab11