Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

61. Innocencius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Capitulo Strigoniensis ecclesie salutem, et apostolicam benediccionem. Cum a nobis petitur quod iustura est et honestum, tam uigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Quapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulacionibus grato concurrentes animo ecclesiam sancte Marié de Bulchu, et ecclesiam sancti .... de Scemera quas venerabilis fráter noster J. (oannes) Archiepi­scopus uester uobis canonice pro communi uestra procuracione concessit, sicut eas iuste, et pacifice possidetis, auctoritate uobis apostolica confirmanus, et prescntis scripti pa­trocinio communimus. Nullj ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confir­macionis infringere, uel ei ausu tenerario contraire. Siquis autem hoc attemptare pre­sumpserit, indignacionem omnipotentis dei, et beatorum Petri, et Pauli, apostolorum eius se nouerit incursurum. Dátum Laterani XI. Idibus Februarij Pontificatus nostri anno Quarto decimo. 62. Johannes dei gracia sancte Strigoniensis ecclesie Archiepiscopus, omnibus ad quos littere presentes peruenerint in perpetuum. Quoniam ea, que geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, seripture solent testimonio perhemnari. Ad vniuersorum noticiam volumus peruenire: quod nos intenta paupertate Capituli strigoniensis puro corde et pio affectu eorum inediam dcsiderantes releuare, ecclesiam de Sumbot cum suis pertinencijs, iure videlicet decimarum, et alijs contulimus liberaliter et libenter perpetuo possidendam ita videlicet: quod de redditibus illius ecclesie cuilibet canonico simila tribuatur,' residuum vero si superfuerit, in usum carnium dictis fratribus expen­datúr. Ne igitur in posterum hec nostra donacio in irritum valeat reuocari, in Ar­gumentum íidei rei geste seriem presentis cartule testimonio comittentes, eam sigilli no­stri munimine precepimus roborari. Anno dominice incarnacionis Mo. CCo. XIo. 63. XnnocenciusTepiscopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs Capitulo Strigoniensi salutem, et apostolicam benediccionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est, et ho­nestum, tam uigor equitatis, quam ordo exigit rationis; ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, Ecclesiam sancti Nicolaj de Scembot, quam Venerabilis fráter noster J. (ohannes) Archiepiscopus uester uobis contulit, canonice cum pertinencijs suis, sicut eam iuste, ac pacifice possidetis; uobis auctoritate apostolica

Next

/
Oldalképek
Tartalom