Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)

aliis absentibus homo noster ad facies dicti castri Solíumkew vo­cati ac villarum et cunctarum pertinentiarum et utílitatum pre­missarum ad idem castrum rite spectantium vicinis et commetaneis suis universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo introducat ipsum dominum Johannem banum ín domínium eius­dem statuatque ipsos sibi sub premisse nostre nove donationis titulo perpetuo possidendum et habendum. Si non fuerit contra­dictum. Contradictores vero si qui fuerint, citet ipsos contra anno­tatum dominum Johannem banum ín nostram presentiam ad termí­num conpetentem ratíonem contradictionis eorum reddituros effi­cacem. Et tandem premisse statutionis seriem cum nominibus vil­larum Hungaricalium videlicet et Olahalium necnon contradícto­rum et citatorum, si qui fuerint, terminoque assignato nobis fide­liter rescribatis. Dátum Bude, secundo die festi beati regis Ste­phani, anno Domini M-mo CCC-mo LXXX-mo nono. 1 0 Nos igitur mandatis regiis obedire cupientes, ut tenemur, cum prefato Demetrío de Kuthus homine regio discretum virum ma­gistrum Martinum socium et concanonicum nostrum transmisimus, pro testimonio ad premissa exequenda, Qui demum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt isto modo, quod ipsi tertío die Nati­vitatis beate vírginis 10 a iam preteriti et aliis diebus sequentibus ad facies dicti castri Soliumkew nuncupati in dicto comitatu Byho­riensi existentis et villarum Vngaricalium ac Olahalium necnon universarum utílitatum et pertinentiarum ad idem castrum spectan­tium accedentes vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis et eisdem presentibus prefatum castrum So­liumkew nominatum sub suis antiquis metis et limitationibus, qui­bus predecessores reges ipsius domini nostri Sigismundi regis ac idem dominus Sigismundus rex idem castrum habuissiet et tenuisset cum universis utilitatibus et pertinentíis eiusdem, utpote silvis, per­tinentis seu tenutis, terris, villis Vngaricalibus et Olahalibus, flu­viis, piscinis, aquis, aquarum decursibus, necnon molendinis in eisdem aquis, signanterque in fluviís Kerez 10 b et Berekyo 1 1 nomi­natis sitis et existentíbus ac etiam terris falconaríorum Oroztelek 12 et Petri filii Doborzan 1 3 vocatis ad idem castrum ab antiquo spectantibus et tributis in possessionibus Pokloustelke 1 4 ac Fugy 15 apellatis exigi consuetis et aliis tributis ad dictum castrum Solíum­kew rite pertinentibus statuíssent prefato domino Johanni bano et suis heredibus heredumque suorum successoribus ac posteritatibus 1 0 Le 21 aoűt 1389. 10 a Le 10 septembre 1389. 1 0b Le fi. Körös. 1 1 Le íl. Berettyó. 1 2 Orosztelek, localité dísparue qui correspond á une ferme située au Sud-Est d'Élesd, entre Bertény et Rév (Csánki I, p. 618). 1 3 Localité non identifiable. 1 4 Poklostelek, au Nord-Est non lóin de Nagyvárad—Oradea, á proxi­mité de Micske (Csánki I, p. 620). 1 5 Fugyi, á l'Est prés de Nagyvárad-Oradea (Csánki I, p. 608).

Next

/
Oldalképek
Tartalom