Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)

eosdem regis emulos ínterfecti extitissent et sic tandem idem con­dam dominus Lodouicus rex per olim conditoris fastidium non sine aminiculo ope et virtuoso opere ipsius domini Johannis báni pre­fatum castrum Belz feliciter et victoriose dinoscitur reoptinuisse, demum vero regnum Russcie et castra ac fortalicía regalia in eo­dem existentia a sacra corona pro tunc alienata et apud manus alienigenarum habita idem fidelis noster Johannes banus per sue strennuitatis agilítatem et fidelitatis operám sua bellica certamina semel et secundario cum sui et suorum sanguínis effusione viriliter reoptinendo ipsi sacro regio dyademati subiugavit gloriose. Nec hoc volumus sub silentio pertransire, quod cum demum serenissima princeps domina Maria premissa Dei gratia regina Hungarie con­sors nostra karissima unacum inclita principe condam domina Elí­zabeth sua genitrice precara, matre nostra felicis reminisscentie per notorios infideles nostros, ut puta utrosque Johannem condam ba­num scilicet et priorem Awrane 3 prope Garam 4 proh dolor capti­vate et earum rebus preciosis inmense quantitatis immaníter spo­liate, eedemque de regno nostro Sclauonie et Croatie deducte et primo in castro Gomnech, 5 tandem vero in Wyuar 6 conservate ex­titissent, idem dominus Johannes banus, uti adleta Dei ín sue fidelitatis laudabíle indicium ad liberationem earundem multipha­rya fidelitatis servitia loco et tempore opportunís exhibendo se et sua cum suis fratribus creberrime exposuit fortune casibus. Pro eo nos pro huiusmodi suis fidelitatibus et fidelium servitiorum meri­tis eiusdem, quibus ipse, ut premittitur, dicte sacre corone regie et ipsi condam domino Lodouico regi, reginalibusque maiestatibus, demum vero nobis omni fidelitatis constantia, agilitate strennua digna mílitia evigilantia curiosa et laborum instantia assidua sem­per sine omni reprehensionis macula pro nostro regio et totius regni comodo profectuque fructuoso studuit et nunc votive anhelat conplacere. Quorum omnium pretextu premissorum suorum fide­lium obsequiorum, licet ipse a nobis multoplura antídotum premia mereatur, ut tamen voto ipsius aliquantis per hac vice videamur respondere, quoddam castrum nostrum regale Solyumkew 7 appel­latum in comitatu Byhoriensi habitum, simulcum universis suis et singulis villis ac dístrictibus cuiuspiam ydeomatis plebem, preser­tim Vngaricam et Olachalem, aliosque incolas in se continentibus, necnon ceteris cunctis iuribus, iurisdictionibus, terris cultis, 3 Pour la généalogie de Jean de Palísna ou de Horváth ,.genere Bán­csa", prieur de Vrana, et de son cousin, Jean, ban de Croatie cf. M. Wertner, A Horváthiak elei. Századok, 1897, p. 514, Karácsonyi, Magyar nemzetségek I, p. 196. 4 Gara, auj. Gorian, en Croatie, prés de Diakovar. Századok, 1897, p. 707. 5 Pour le cháteau de Gomnecs, v. ibid, 6 Újvár, c. á. d. Novigrad, en Dalmatie. Ibid. 1896, p. 707. Pour les événements mentionnés ci-dessus cf. Cte. E. Wilczek, A Horváthy család lázadása (La révolte des Horváthy). Századok, 1896, p. 617, 705, 804. 7 Le cháteau de Sólyomkő est au com, de Bihar, au Nord-Est de Nagy­várad (Csánki I, p, 595).

Next

/
Oldalképek
Tartalom