Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)

151. 28 juin 1366 Le roi Louis I e r fait connaítre que, quia fideles nostri universi nobiles terre nostre Transiluane propter presumptuosam astutiam diversorum malefactorum specialiter Olachorum in ipsa terra nostra existentium, eorundemque statum simul et usum inordina­tum incommoda patiebantur quotidiana et infinita, igitur eisdem Hdelibus nobilibus nostris et nostre terre Transiluane ad exter­minandum seu delendum de ipsa terra malefactores quarumlibet nationum, signanter Olachorum, talem de plenitudine regie nostre potestatis et gratia speciali concessimus libertatem, quod quicum­que homo in furto vei latrocinio aut alio criminali facto fuerit notorie inculpatus, quamvis non sit manifeste pro tunc, cum incul­patur, apprehensus, si erit nobilis, cum approbatione quinquaginta nobilium, si vero fűit ignobilis, attestatione quinquaginta hominum ignobilium iuridice interimi possit per partém adversam. Is autem, qui in aliquo premissorum maleficiorum publice fuerit apprehen­sus, necari per suum adversarium possit iuridice sub attestatione septem sibi personarum coequalium. Et si Olachus communis fuerit inculpatus vei manifeste apprehensus, possit fieri contra ipsum probatio per quoslibet homines communes et e converso Olachus communis in casu consimili contra hominem communem alterius nationis per communes Olachos vei alios hornines com­munes suam legitime probare possit actionem, si vero communis Olachus aliquem nobilem hominem in publico maleficio inculpans non posset totaliter per nobiles suam probare actionem, tunc pro­bationem ipsam faciat prout potest videlicet vei per nobiles vei per Kenezos aut per communes homines seu Olachos usquead plenarium numerum quinquaginta nobilium personarum, ubi unus­quique Kenezus per nostras literas regales in suo keneziatu robo­ratus pro uno vero nobili acceptetur, communis autem Kenezus pro villico fidei unius fertonis computetur et communes homines seu Olachi recipiantur pro hominibus fidei medii fertonis in approbatione prenotata et eodem modo Olachus communis suam actionem probare possit contra nobilem, quem publice apprehen­deret in aliquo huiusmodi maleficiorum . . . Ceterum volumus et committimus, quod quilibet homines communes seu Olachi, qui fuerint in congregationibus vei iudicatibus vaivode aut vicevaivode vei eius comitum habentium tamen ad hoc facultatem iuridice extradati et proscripti, dum et ubi per quoscumque homines ap­prehendi poterunt, si nostram regiam gratiam non habebunt, se-

Next

/
Oldalképek
Tartalom