Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)

possessione fundatam prefato Laurentio, altér enim vieus similiter duplicis ordinis simul cum fundo magistri Thome a predicto fundo curie Blasii exclusive usque eandem ecclesiam simul cum molen­dino in fluvio Chrisii habito eidem magistro Thome cessisset et provenisset, preterea una .. , 1 4 simplicis ordinis Molunzugh 1 5 vocata a fundo Antonii incipiendo ínclusive usque finem versus partém occidentalem protensa prefati Laurentio, reliqua enim conciata (sic!), modo quo supra simplicis ordinis a domo Antonii prenotata incipiens exclusive versus partém merídionalem protensa usque fluvium Chrisii magistro Thome provenisset. Item unus vicus sim­plicis ordinis ín insula Zadwr 1 6 vocata sítus a domo Petri dicti de Agria 1 7 ínclusive usque pontem eidem Laurentio, altéra pars nempe eiusdem vici ex opposito exístens a domo prefati Petri incipiens usque finem magistro Thome provenisset. Possessionem vero Battian vocatam similiter in duas partes divisissent rectas et condecentes, ita videlicet, quod unus vicus simplicis ordinis in eadem situs a portioné magistri Georgii incipiens versus partém septentrionalem protensus usque finem simulcum medio fundo a parte meridionali habito Laurentio filio Johannis et ab eodem medio fundo incipiens unus vicus simplicis ordinis usque finem magistro Thome provenisset. Possessionem vero Wylak vocatam hoc ordine divissent, quod unus vicus simplicis ordinis a domo Petri litterati ínclusive usque domum Bench similiter ínclusive eidem Laurentio, necnon altér vicus a predicta domo Petri litterati incipiens usque portionem magistri Georgii ín ius et proprietatem prefati magistri Thome cessisset et provenisset simulcum tribus fundis curie. Adíecerunt etiam, ut ín fine ipsius vici in locis ses­sionalibus habitatoribus destítutís jobagiones communiter locandi haberent facultatem. In posterum autem possessionem Theleky vocatam divisissent hoc modo, quod vicus simplicis ordinis in eadem situs a domo Andree filii Domínici incipiendo mclusive versus partém orientalem protensus usque finem prefato magistro Laurentio, reliqua pars eíusdem vici a predicta domo Andree filii Domínici exclusive incipiendo similiter usque finem magístro Thome provenisset. Item unus vicus simplicis ordinis a domo Barnabe filii Petri incipiens ínclusive versus partém merídionalem protensus usque domum Sebastíani filii Salomonís ínclusive an­notato Laurentio provenisset et altér vicus a domo prefati Barnabe incipiendo duplicis ordinis versus partém occidentalem protensus a parte fluvii Chrisii situs usque finem prefato Thome provenisset et altér vicus a domo prefati Sebastíani incipiens exlusive usque finem similiter prefato magistro Thome provenisset. Item unus vicus in eadem situs simplicis ordinis a domo Michaelis filii Petri ínclusive versus partém merídionalem protensus usque finem 1 4 La place de ce mot est laissée en blanc dans l'original. 1 5 Malomzug. Cf. Szamota—Zolnai, Magyar Oklevél-Szótár, p. 612. 1 6 La commune de Jenő est divisée en deux par le ruisseau qui la tra verse, y formánt une íle. Celle-ci parait avoir été nommée Zádorszíget, 1 7 Eger, ville du com. de Heves. Documenia Valachica 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom