Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)

gendo reambulassent, reambulatamque et a vicinariis possessioni­bus per dictorum metarum erectiones undíque distinctam et sepa­ratam, predicto Mákszem Olaco eo iure, quo ad ipsum pertinere dignoscitur cum suis utilitatibus quibuslibet et pertinentiis reli­quíssent perpetuo possidendam, nemine contradíctore apparente. Et prefatus homo noster similíter coram nobís comparendo pre­missa sic, sicut idem homo vester nobis consequenter affirmavit. Mete autem, quibus dícta possessio Makszemhaza ab aliorum pos­sessioníbus destinguítur ac separatur, prout iidem vester et noster homines nobis retulerunt, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit a plaga orientali, in quodam monte Januar 1 2 vocato, ubi est una meta terrea, in qua reflectítur ad ipsam meridíonalem et iuxta fluvium Tulso Borsva 1 3 vocatum ab ipsa plaga orientali infracurrendo iungit caput cuiusdam fluvii Tunghwa vocati, ubi est humiliter una meta terrea et abinde reflectitur ad ipsam oc­cidentalem et per magnam silvam currendo venit ad vadum lapí­deum vulgo Kwrew nuncupatum, ubi separatur a possessione Kom­los, 1 4 ubi sunt due mete terree dictis possessionibus(!) Komlos et Makszemhaza separantes. Unde reflectitur ad plagam septentrio­nalem et in quodam Bercz currendo annectio(!) similiter duas rae­tas terras predictis possessionibus(!) separantes, que iuxta viam Baranka utha sunt erecta, quam quidem viam ad eandem plagam transeundo currit et venit ad caput cuiusdam fluvii Kues­tefew vocati, ubi est una meta terrea, a possessione vestra Floria­haza 1 5 separans, denique currendo et quasdam colles Haatth voca­tas transeundo venit ad quandam viam, in castro Munkach" 1 du­centem, iuxta quam est una meta terrea et ipsam viam ad eandem plagam transeundo currit et intrat in fluvium Zabatpathaka nuncu­patum et in eodem fluvio supra currendo ad caput ipsius exit de eodem et per quandam silvam currendo intrat in alium fluvium Kis Ilosva 1 7 appellatum, quem quidem fluvium transeundo et per silvam ad dictam plagam orientalem regirando et currendo intrat in alium fluvium Nagy Ilosva vocatum, in quo supra currendo venit usque quendam montem Barlangum 1 8 nuncupatum, a quo re­girat ad ipsam plagam orientalem et per silvam in convallibus iuxta metas possessionibus(!) dicti Karachun 1 9 Bylke 2 0 vocate cur­1 2 C'est sans doute une erreur d'écriture au lieu de Jawor (cf. la charte 52 oü l'on lit Juuar). 1 3 Une des branches du fleuve Bosva d'aujourd'hui. 1 4 Komlós, village disparu qui était situé sur la limité occidentale de Mákszem. 1 5 Floriánháza, village disparu du com. de Bereg (Csánki I, p. 415). 1 6 Le cháteau de Munkács se trouvait au com. de Bereg. 1 7 Nom du ruisseau qui traverse le village d'Ilosva. 1 8 Les communes indiquées ci-dessus ne sont plus connues; il est probable qu'elles aient changé de nom par suite de la slavisation trés intense de cette région. 1 9 C'est l'ancétre de la famille Bilkey et d'autres familles apparentées. Cf. No. 52.

Next

/
Oldalképek
Tartalom