Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
hactenus carebant, clemcnter superaddenda et concedcnda duximus, prout eadem arma in capite seu principio praesentium literarum nostrarum arte et ingenio pictoris proprie depicta esse cernuntur. Decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut idem Valentinus Preposthwáry totaque família et posteritas sua utriusque sexus universa sicuti antea ita deinceps quoque et in futurum perpetuis semper temporibus iisdem armis tanquam virtutis factorumque et meritorum eiusdem Valentini Chawragh symbolo ubique in praeliis certaminibus hastiludüs torneamentis duellis monomachüs seriis item et ludicris certaminibus generaliter vero quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae et sincerae nobilitatis titulo more aliorum regni nostri Hungáriáé nobilium ferre gestare illisque uti frui et gaudere in aevum possit et valeat haeredesque et posteritates ipsius utriusque sexus universae valeant atque possint. Immo damus concedimus superaddimus et reformamus praesentium per vigorem. In quorum omnium memóriám testimonium firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungáriáé utimur, impendenti communitas eidem praedicto Valentino Praeposthwáry alias Chawragh de Lokach ipsiusque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis dandas duximus et conferendas. Dátum per manus fidelis nostri nobis dilecti reverendi Joannis Listhy electi episcopi ecclesiae Wesprimiensis locique eiusdem comitis perpetui consiliarü et aulae nostrae vicecancellarü in civitate nostra Vienna Austriae decima tertia die mensis Mártii anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo nono. Regnorum nostrorum Romani septimo Hungáriáé et aliorum sexto Bohemiae vero vigesimo primo. Venerabilibus in Christo patribus Anthonio Verantio Agriensis Georgio Draskowyth Zagrabiensis Paulo Bornemyzza Transsylvanensis Stephano Radetio electo Waradiensis Joanne Monozloy electo Quinqueaeclesiensis praefato Joanne Listhio electo Vesprimiensis Zacharia sanctae Romanae ecclesiae tituli sanctae Mariae de Aquino cardinale Delphino administratore Jauriensis, eodem Paulo Bornemyzza gubernátoré Nittriensis Joanne ab Wylak Wacziensis Gregorio Bornemyzza Chanadiensis Stephano Feyerkewy electo Tinniniensis