Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

sentium significantcs quibus cxpcdit universis, quod nos dignum habentes respectum praeclarae fidei integritatis et fidelium ser­vitiorum fidelis nostri reverendi Michaelis Chaky, consiliarii secretarü et cancellarii nostri, quae ipse sacrae primum huius regni nostri Hungáriáé coronae deinde vero nobis sacrae quondam maiestati reginali matri nostrae desideratissimae, non tantum in hoc regno nostro, verum etiam in exteris regnis cum summa animi sui constantia et rerum suarum iactura et dispendio exhibuit et impendit. Horum igitur intuitu tota­lem possessionem generosae olim Annae puellae Cybak, filiae egregii quondam Petri Cybak, Palotha appellatam, unacum domo et curia nobilitari ac loco residentiae illius ibidem habito, item integras portiones possessionarias eius­dem in possessionibus Mynczenth Gyeres Saarand item totales possessiones Sereges Gawora Wachyarog Kewr­thwelyes Fanchyka ac integras portiones possessionarias in possessionibus Kewallya Checzke et Angyalhaza omnino in comitatu Bihoriensi existentes habitas, alia item universa bona et iura possessionaria eiusdem Annae Cybak ubilibet et in quibuslibet comitatibus regni nostri existentia habita, quae per mortem et defectum seminis eiusdem Annae Cybak ad nos consequenterque collationem nostram regiam iuxta antiquam consuetudinem regni nostri Hungáriáé rite et legitime devoluta esse perhibentur et redacta simul cum omni iure nostro regio, si quod in eiusdem qualitercunque habere­mus, aut eadem nostram ex quibuscunque causis viis módis et rationibus concernerent maiestatem, ac pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet terris scilicet ara­bilibus cultis et incultis agris pratis pascuis campis fenetis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque pro­monthoriis aquis fluviis piscinis piscaturis aquarum decur­sibus molendinis et eorundem locis, generaüter vero quarum­libet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis ad eadem et idem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus sub suis veris metis et antiquis existentibus memorato Michaeli Chaky et per eum Stephano Chaky, fratri eius carnali ac Joanni Bal­thasari et Gabrieli filiis ipsius Stephani Chaky eorumque haere-

Next

/
Oldalképek
Tartalom