Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
habitam, quac alias ad claustrum ordinis praedicatorum in oppido nostro Bereghzazienzi fundatum pertinuisset, sed per haec disturbiorum tempóra et claustri illius destructionem ac monachorum eiectionem ad nos filiumque nostrum serenissimum consequenterque collationem nostram iuxta antiquam et approbatam dicti regni nostri Hungáriáé consuetudinem atque legem ac etiam articulorum in comitiis generalibus dominorum regnicolarum in civitate nostra Colosuariensi primo hoc ingressu nostro filiique nostri serenissimi in regnum celebratis tenorem et continentiam rite et legitime devoluta esse perhibetur et redacta, simul cum omni iure nostro filiique nostri serenissimi, si quod in eadem possessione qualitercunque haberemus aut nostram et quibuscunque causis viis módis et rationibus concerneret maiestatem ac pariter cum cunctis ipsius utilitatibus et pertinentiis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis agris pratis pascuis campis fenetis silvis nemoribus montibus valübus vineis vinearum promontoriis aquis fluviis piscinis piscaturis aquarum decursibus molendinis et eorundem locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinantiarum ipsius integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis ad eandem possessionem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus memorato Michaeli Chaky, et per eum Stephano Chaky fratri germano suo carnali haeredibusque et posteritatibus ipsorum utriusque sexus universis dedimus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam possidendam pariter et habendam salvo iure alieno harum nostrarum vigore et testimonio litterarum. Dátum in civitate nostra Coloswariensi primo die mensis Decembris, anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo. Isabella mp. Joannes Sigismundus mp. Papir szövege alá nyomott pecséttel a központi részben i 28. csomó 59. szám.