Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
dicti de Chaak et Katherine filie prefati Benedicti Wesprimiensis dyocesis salutem in domino sempiternam. Fervens sinceraque devocio vestra, quam ad Romanam ecclesiam gerere comprobamur, merito nos inducunt, ut illa vobis favorabiliter concedamus, per que consciencie pacem et animarum vestrarum salutem Deo propicio consequi valeatis. Hinc est quod nos vestris devotis supplicacionibus inclinati ut confessor idoneus, quem quilibet vestrum duxerit eligendum, omnium peccatorum vestrorum, de quibus corde contriti et ore confessi fueritis, vobis in sinceritate fidei veritate sancte Romane ecclesie, ac obedienciam et devocionem domini pape et successorum eius canonice intrancium persistentibus semel tamen in vita de reservatis, exceptis contentis in bulla, que legitur in die Cene domini, de aliis vero non reservatis, casibus quociens fuerit, opportunam absolucionem et penitenciam salutarem impendere, necnon semel dumtaxat in vita et in mortis articulo omnium peccatorum plenariam dimissionem concedere valeat, quodque liceat vobis habere altare portatile cum debita reverencia, super quo in locis congruentibus et honestis et antequam illucescat dies, cum qualitas negociorum pro tempore ingruencium id exigerit, possitis sine iuris alieni preiudicio per proprium vei alium sacerdotem idoneum missas et alia divina officia in vestra ac filiorum et familiarium vestrorum domesticorum presencia celebrari facere, auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte devocioni vestre tenore presencium indulgemus. Sic tamen, quod idem confessor de his de quibus fuerit satisfaccio alteri impendenda, eam vobis per vos si supervixeritis vei per alios, si forsan tunc transsieritis faciendam iniungat, quam vos vei illi facere teneamini, ut prefertur. Et ne quod absit, propter huiusmodi gráciám vei concessionem reddamini procliniores ad illicita in posterum committenda, volumus, quod si a sinceritate fidei unitate sancte matris ecclesie Romane ac obediencia et devocione domini pape et successorum eius canonice intrancium desisteretis, aut ex confidencia eiusdem concessionis vei remissionis aliqua forsan conmittetis, concessio remissio hec presentes litere vobis nullatenus suffragentur proviso eciam in huiusmodi clausula ante diem parte utamini, quia dum in altare officio imoletur do-