Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

comitatu Nitriensi existentibus et habitis, que alias illustris condam Laurencii de Wylak ducis Bozne etc. prefuerunt, sed per mortem et defectum seminis tum eciam per inscripcionem eiusdem condam Laurencii ducis serenissimo principi domino domino condam Wladislao Hungarie et Bohemie etc. regi genitori nostro charissimo felicis memorie successoribusque eiusdem regibus Hungarie factam iuxta antiquam et approba­tam legem atque consuetudinem huius regni ad nos devoluta sunt et redacta, prefato Alexio Thurzo suisque heredibus et posteritatibus universis vei si ipsum heredibus, quod deus avertat, deficere contingeret, magnifico J oanni similiter Thurzo, fratri suo carnali, iam tamen per divisionem bonorum ab ipso segregato ipsiusque heredibus et posteritatibus universis et eisdem quoque nutu divino deficientibus egregiis Georgio alterius condam Georgii alteri Georgio et Francisco olim Joannis similiter Thurzo filiis patruelibus fratribus ipsorum­que heredibus et posteritatibus universis titulo pignoris in­seribenda duximus et obliganda, tamdiu per eosdem tenenda et possidenda, universosque proventus, utilitates et emolu­menta quelibet libere percipienda, quamdiu aut per nos aut successores nostros reges Hungarie preseriptis viginti quinque milibus aureis florenis Hungaricalibus persolutis preseriptum castrum Themethwen simul cum oppidis possessionibusque et predio redemptum fuerit, imrao inseribimus et obligamus assu­mendo et in verbo nostro regio promittendo, quod ipsum Alexium Thurzo ac Joannem Georgium alterum Georgium et Franciscum similiter Thurzo ipsorumque heredes et poste­ritates universos in pacifico dominio preseripti castri Themeth­wen pertinenciarumque suarum contra quoslibet legitimos et illegitimos impetitores causidicos et actores propriis nostris laboribus et impensis infra tempus redempeionis tuebimur et defensabimus harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum Bude feria quarta proxima ante festum beate Marié Magdalene, anno domini millesimo quingentesimo vige­simo quarto. Ludouicus rex manu propria. Papír szövege alá nyomott királyi pecséttel a központi részben 88. csomó 3, szám.

Next

/
Oldalképek
Tartalom