Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

literarum nostrarum citatoriarum citacionem personalem in se denotancium in figura nostri iudicii comparendo presente ibi­dem et modo simili personaliter adherens magnifico Benedicto de Bathyan castellano castri Budensis contra eundem pro­posuit eomodo, quomodo quedam litere serenissimi principis condam domini Mathie Dei gracia regis Hungarie et Bohemie etc. felicis reminiscencie donacionales factum castri Almás vocati et pertinenciarum eiusdem tangentes et concernentes, apud manus prefati Benedicti Bathyany haberentur, quequidem litere ipsum Moisen Bwzlay in certa sui parte tangere dinos­cerentur, quas in specie pro se ab eodem habere vellet lege regni requirente. Quo percepto prefatus Benedictus de Bathyan personaliter ut premittitur in eandem nostram exurgens presen­ciam respondit ex adverso, quod hoc bene verum foret ut dicte litere donacionales apud jpsum haberentur. Non tamen ipse easdem dicto domino Moisi Bwzlay in specie, sed bene paria earundum in transcripto literarum nostrarum dare presto esset et paratus et mox hiis dictis easdem literas annotati quondam domini Mathie regis donacionales in pergameno privilegialiter emanatas sigilloque eiusdem secreto abintra in inferiori raar­gine impressive consignatas coram nobis in specie presentavit hunc tenorem continentes. Átírva 1. Mátyás királynak 1470 április 5-én Budán kelt adomány­levele Almás váráról. (1. 434—437 1,) Quibus productis quia eedem litere donacionales anno­tatum dominum Moisen Bwzlay in certa sui parte tangere et concernere agnoscebantur, pro eo nos tenorem earundem literarum donacionalium de verbo ad verbum sine diminucione et augumento aliquali transcribi et transsummi presentibusque literis nostris privilegialibus inseri facientes prefato Moisi Bwzlai (sic) iuris sui ad cautelam duximus concedendas communi iusticia observata. Dátum Bude predicta tricesimo secundo die octavarum dicti festi beati Michaelis archangeli predictarum, anno domini millesimo quingentesimo undecimo. T^ívülről egykorú kézzel: Donacio regis Mathie domino waywode Pangratz. Almás Buza Gorbo cum pertinenciis. Hártya fekete, kék és vörös zsinegről függő pecséttel a központi levéltárban 28. csomó 1. szám,

Next

/
Oldalképek
Tartalom