Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

nibus, quae iuxta superius punctum 4. bonis effective inter nos divisis ingremiatae, et singulae ratae relictae sunt) ita et reliqua nomine et sumptibus communibus opera iurium fami­liae nostrae directoris, qui eatenus cum reliquis condividenti­bus necessariam cointelligentiam fovebit, reluantur et revindi­centur, in casum autem eum, si pro communi reluitio et re­vindicatio eorum diutius intermitteretur, cuique nostrum libe­rum erit bona talia lite sub actoratu etiam privato suscitanda revindicandi, ad quam tamen omnibus nostrisque praeseriptis ex iuris et sanguinis communione via ingessionis salva manebit. Reluta autem et revindicata usque secuturam eorum inter nos nostrosque praeseriptos divisionem in communi administranda decernuntur. 1 2. Nemini seu nostrorum seu nostrorum praeseriptorum integrum erit ad eadem virtuaba indivisa et communia bona in sensu etiam eatenus conditorum legum, prout nec illa, quae iuxta superius punctum 4. privative revindicabilia sunt absque scitu et expresso annutu reliquorum condividentium, seu auctio­nem quampiam privative levare seu qualecunque privatum onus quocunque modo superinducere vei per alios superinduci facere sub facti nullitate et levatae auctionis vei superinducti oneris una cum legab interusurio reliquis condividentibu impendenda refusione. Praeterea 13. Nulli nostrum vei nostrorum praeseriptorum bberum erit ex bonis per divisionem hanc obtentis vei iuxta praemissa subseque recaptivandis sanctione legum id etiam exigente absque scitu et legitima reliquorum condividentium praemoni­tione quidpiam extraneo pignori locare, aut quovis sub titulo et colore ababenare et involvere, liberumque erit alteri non praemonito condividenti ad talis boni pro se receptionem praescissis universis exceptionibus, nullisque conditionibus obstantibus iure procedere. 1 4. Communia originalia et radicalia litteralia instrumenta hactenus hic Magnó Varadini in communi nostro archivo conservata cum eorum elencho ad generale nostrum archivum illico transferenda, reliqua autem eius acta ob actu decurren­tium et emergibibum variorum negotiorum promotionem et tuitionem in eodem archivo apud fratrem nostrum comitem

Next

/
Oldalképek
Tartalom