Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

proxima post festum beati Bartholomei apostoli, anno domini millesimo quingentesimo sexto, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno decimo septimo, Bohemie vero tricesimo septimo. 1Hátán: Regestrata folio CCLXX anno 1506. Papír eredetije a szöveg alá nyomott pecsét töredékeivel a családi levéltár kassai részében, 373. csomó 1. szám. 1506 deczember 30. A kolozsmonostori konvent bizonyítja, hogy 11. Ulászló királynak 1506 aug. 26-án kiadott parancsára Buzlay Mózest és fiát bevezette az oklevélben fel­sorolt dobokai és kolozsmegyei birtokokba. Conventus monasterii beate Marié virginis de Colos­monostra omnibus christifidelibus tam presentibus quam futuris presentes inspecturis salutem in Christo Jehsu salva­tore. Harum serie presencium volumus pervenire ad univer­sorum noticiam, quod nos literas serenissimi principis domini Wladislai Dei gracia regis Hungarie et Bohemie etc. intro­ductorias et statutorias nobis preceptorie loquentes et directas honore et reverencia quibus decuit recepimus in hec verba. WJadislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. fide­libus nostris conventui ecclesie de Colosmonostra salutem et gráciám. Cum nos habentes respectum ad fidelitatem et fide­lium obsequiorum gratissima merita fidelis nostri dilecti magni­fici Moysi Bwzlay de Gergellaka magistri curie nostre etc. que idem sacre imprimis huius regni nostri Hungarie corone, deindeque maiestati nostre pro locorum et temporum varie­tate cum omni fidelitatis constancia exhibuit et impendit, qui­busque se idem nobis gratum reddere studuit et acceptum, oppidum Bwza appellatum in Doboka ac possessiones Nwzal Laak et Czenthe Wolachalem, necnon porcionem possessio­nariam in possessione Gyeke in prefato de Doboka, item similiter possessiones wolachales Ewrwenyes et Bwdathelke vocatas in de Colos parcium videlicet regni nostri Transilvana­rum comitatibus existentes et habitas, que alias illustris con­dam Cristoferi filii Johannis Coruini ducis Lipthouie ac regnorum nostrorum Dalmacie Croacie et Slavonie bani pre­fuissent, sed per mortem et defectum seminis eiusdem Cri­stoferi ad sacram dicti regni nostri Hungarie coronam, conse-

Next

/
Oldalképek
Tartalom