Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

tionem ducentes, quibus transitis ultra progrediendo patet ingressus ad celarium in forma atrü sub fornice utcunque commodo ex quo versus orientem patet per portám ligneam vetustam aditus ad cubiculum atrio aequale, celarii ianua seu clausura cum ferreis cardinibus extat, ipsum vero celarium amplum sub fornice et ulterius eundo in eodem tractu est cubiculum seu fornix, cuius fenestrae sine orbiculis, porta tamen necessarüs feramentis et cardinibus ac serra pendula provisa ad latus eiusdem fornicis dextram adlateratur minor fornix, in quo repertae sunt pro fenestris tres valvae ferreae pro duabus fenestris, item duae crates ferreae maiores, tertia parvula, praeterea ex drata ferrea craticula pro fenestra ibi­dem reperitur ad puteum deserviens hydria ferro absoleata, et una ferrea anchora librarum circiter sex, quinque paria compedum, ruinata horum tria, commoda tria, et una manica ferrea, porta huius fornicis cum cardinibus ferreis. In hoc ambitu ultra proficiscendo est fornix cum duabus portis, una ferrea, altéra vero lignea cum cardinibus, huic advicinat certa camerula sub pavimento ligneo sine fenestra et porta tenebri­cosa, adhuc in eodem tractu propinguus est huic camerulae fornix cum ferrea porta utcunque inveterata sub fornice tamen fisso. Sequitur dein commoditas ohm pro rebus sub tempus belli attrahendis annonariis accomodata hic usitato vocabulo csiga nuncupata, desolata, cuius commoditatis ianuis orbatae status hic est, pavímentum superius ligneum inveteratum putri­dum deciduam pláne ruinam ominans; extraneus seu foris trinsecus pons iam tecto privatus inutilis, huic contiguum est angustum cubicellum sub pavimento ligneo absque porta, deservientibus vero ad aream arcis una supra portám, altéra iuxta portám fenestrellis applicatae sunt in transversum crates ferreae. Ab hinc passibus circiter tribus advicinatúr locus putei ruinatus, praecise ex canalibus defluas haurientis aquas, quem aliquantisper transeundo cernitur quaepiam portula deserviens ad loca quaepiam tenebricosa in parte sinistra ipsum orientem versus, quae dicuntur fuisse tortúráé. Inde deservit maior porta meridiem spectans, quam praetereundo est quodpiam propugnaculum ante aliquot annos ab orientali restauratum, a meridionali vero partibus ruinatum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom