Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
beate Lucie virgiriis, anno domini millesimo quingentesimo quarto. Lecta. Papír szövege alá nyomott pecsét nyomaival a központi levéltárban i i. csomó i 3. szám. 1504 deczember 21, Buda. 11. Ulászló király Telek bácsmegyei birtokot Csáky Miklós csanádi püspöknek és testvéreinek újból adományozza. Anno domini millesimo quingentesimo quarto folio libri serenissimi principis et domini domini Wladislai regis Hungarie et Bohemie etc. quadragesimo octavo ad propriam commissionem domini regis Bude in festő beati Thome apostoli date sunt litere, quibus mediantibus regia maiestas cum ad nonnullorum fidelium suorum humillimam supplicacionem per eos pro parte fidelium suorum reverendi domini Nicolai de Chaak electi ecclesie Chanadiensis, necnon egregiorum Ladislai et Francisci similiter Chaaky fratrum carnalium ac dominarum Anne Katherine et Barbare sororum eiusdem domini Nicolai maiestati sue factam, tum vero consideracionem habentes ad fidem fidelitatisque et fidelium obsequiorum merita eiusdem domini Nicolai electi, que idem imprimis etc. exhibuit et impendit, quibusque se idem sue maiestati gratum reddere studuit et acceptum, oppidum Thelek vocatum in comitatu Bachiensi habitum ac universas possessiones porcionesque possessionarias necnon eciam predia quovis nomine nuncupata ad idem scilicet oppidum Thelek de iure et ab antiquo pertinencia quod et que licet nunc apud manus alienas existant, prefatus tamen dominus Nicolaus electus prenominatique fratres et sorores ipsius oppidum ipsum unacum suis eisdem pertinenciis ad progenitores suos semper pertinuisse ipsosque in pacifico dominio eiusdem et earundem perstitisse seseque sufficiencia jura ac privilegia superinde habere et illud atque eiusdem pertinencias omnino ad se iure avitico et hereditario eciam modo spectare et pertinere asserit, simulcum omni iure suo regio si quod in eodem oppido Thelek et pertinenciis ipsius predictis qualitercunque haberet aut suam ex