Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
1504 deczember 14, Buda. ]]. Ulászló király jóváhagyja azt, hogy Csáky Miklós és testvérei, a miért György váradi püspök és kanczellár a király által elvesztésre itélt birtokaikat nekik visszaadta, élete tartamára neki adják Cséfát Inándot és Árpádot Biharmegyében. Nos Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc memorie commendamus per presentes, quod reverendus dominus Nicolaus de Chak electus et confirmatus ecclesie Chanadiensis ac Michael de eadem Chak, idem eciam dominus Nicolaus, Ladislai et Francisci fratrum carnalium, dictus vero Michael Stephani et Michaelis filiorum suorum oneribus et quibusvis gravaminibus in subscriptis super se assumptis et receptis coram nostra personali presencia personaliter constituti sponte et libere confessi sunt in hunc modum, quod quia fidelis noster reverendissimus dominus Georgius episcopus ecclesie Waradiensis ac secretarius cancellarius noster ipsis multimodis beneficiis favoribus subsidiis sincerisque conplacencüs in omnibus negocüs ipsorum tam apud nostram maiestatem, quam eciam alias ubique in quibus videlicet ad ipsum dominum Georgium episcopum recursum habuissent, affuisset, presertim vero quia hiis temporibus proxime preteritis iidem dominus Nicolaus ac Ladislaus et Franciscus fratres necnon Michael de dicta Chak ac Stephanus et Michael filii eorundem ptescripti vigore quarundam literarum nostrarum adiudicatoriarum et sentencionalium superinde confectarum contra et adversus nobilem magistrum Nicolaum de Mochtho in sentencüs capitalibus ac ammissione universorum bonorum et iurium possessionariorum ipsorum convicti extitissent et innodati, idemque dominus Georgius episcopus partes nostras iudiciarias, nobis ut iudici de universis possessionibus porcionibusque et iuribus possessionariis, necnon rebus et bonis tam scilicet mobilibus, quam immobilibus ipsorum provenire debentibus a nostra maiestate vigore certarum literarum nostrarum donacionalium exinde emanatarum sibi ipsi impetrasset, quasquidem partes nostras iudiciarias prefatus dominus Georgius episcopus ad intercessionem re-