Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
mandj ultronea voluntate iamdictis Stephano et Ladislao Chiaky remittere voluerit. Quod si vero alteri cuipiam pro summa inseriptionis abalienare vellet nam casu non cui ipse Stephanus Simandj vellet, sed Stephanus et Ladislaus Chiaky, uti bona indivisa, communibus expensis redimere et ad se se recipere valeant. Preterea nobilis quoque Joannes Fekete servitor suorum meritis ita exigentibus ex bonis Buzaianis habét et possidet certam quandam portionem sibi inseriptam in possessione Noszali in comitatu Dobocensi, de qua eo quod bona Buzaiana ipsi domine Anne Veseleny cessissent deputata inseriptaque essent ipsa domina Anna Veseleny cum prememorato Joanne Fekete transigendi et disponendi habeat facultatem. Nec ab ipso tamen Joanne Fekete absque inseriptionalis summe depositione ab ipsa domina Anna Veseleny aut quoquam alio auferre redimique possit. Domus una in civitate Alba Juha intra muros eiusdem penes templum extructa pro nunc quidem in communem partium usum indivisa relinquitur, de qua tamen partes ipse inter semet ipsos amicabiliter fraterneque transigere poterunt. Vineas autem in promonthorio eiusdem civitatis Albensis in comitatu Albensi Transylvanie sitas et adiacentes ipse partes primo quoque tempore sorté divisionaria in duas rectas et coequales partes medio certorum ad id adhibitorum vei tantummodo inter semet ipsos sequestrent separent et partiantur, et quocunque portio cuique parti sorté ista divisionaria obvenerit, ea contenta pro rata sua portioné habeat teneat et possideat in perpetuum una cum reliquis suis bonis paternis et aviticis. Postremo quidem Stephanum Szabó alias jobbagionem ipsorum Stephani et Ladislai Chiaky hereditarium ex oppido Egheres fugitivum, nunc vero in civitate nostra Koloswar uxore ducta personalem faciens residentiam, licet dicta domina Anna Veseleny dotalista ad instantiam magnifici domini Nicolai Theökeoly de Késmárk mediantibus literis his sub propria duntaxat manu et sigiJlo seriptis manu miserit et eJiberarit, eo quo tamen ea manu missio et eliberatio adeo simpliciter et per dotalistam ne haud quaquam consentientibus Stephano et Ladislao Chiaky fratribus veris utpote et legitimis heredibus facta existentibus, ideo invigorosa, inefficax nullius prorsus vigoris et Szabó: A gr. Csáky család története 1, 4*