Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

diceretur, eius potissimum consilio opera prudentia placidissi­misque literis eaneellarius a proposito abductus in alias partes versus Valaehiam cum exercitu secesserit. Nos igitur nolentes tantorum beneficiorum meritorumque suorum memóriám ab animis nostris abiicere, etsi id minimé propter summám mo­destiam suam a nobis postulare videretur, sed longe amplissi­mum sui praemium conservatae per se et in libertatem vindi­catae patriae glóriám existimaret, voluimus tamen singulare quoddam gratitudinis nostrae exemplum in eo ornando decla­rare, ut hac ratione maiores ipsi stimulos ad praeclarissima quaeque pro patria subeunda adderemus. Jtaque quicquid usquam rerum preciosarum aurearum et argentearum pecunia­rum et in genere quarumcunque rerum ex manubiis de bonis Boeronum Rascianorum Valachorum Graecorum alteriusque cuiusvis nationis hominum Michaeli Vaivodae addictorum in quibuscunque huius provinciáé locis civitatibus oppidis villis et possessionibus interceptis hactenus consequutus est, vei in futurum etiam consequuturus quomodocunque esset, id in universum ex mera et liberali gratitudine nostra eidem domino Stephano Chiaki ipsiusque haeredibus et posteritatibus universis dandum conferendum et condonandum duximus idque perpetuam gratitudinis nostrae symbolum apud eos extare volumus, quemadmodum damus conferimus et condonamus harum nostrarum vigore testimonio literarum mediante. Dá­tum in possessione Leczfalwa die vigesima prima mensis Octo­bris, anno Domini milesimo sexcentesimo. Pancratius Sennyey mp. Baltasar Bornemjzza mp. Franciscus Alard mp. Stephanus Czolcz mp. Stephanus Boczoni mp. Benedictus Mindszenty mp. Ladislaus Thoroczkaj mp. J oannes Gieroffi de Kiskapus mp. Nicolaus Vitéz mp. Andreas Pogan mp. Gábriel Haller mp. Papírra írt, tíz rányomott közös fedőpapirral takart pecséttel ellátott eredetije a családi levéltár központi részében 32. csomó 1. szám.

Next

/
Oldalképek
Tartalom