Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

habituris salutem in eodem domino Christo Jesu mundi sal­vatore. Quoniam eorum quae in tempore fiunt memória, eius­dem diuturnitate tacita oblivione deleri et evanescere sólet, provida mentis humanae sagacitas adinvenit, ut ea literarum beneficio posteritati conserventur sic perennitatem consecutura. Proinde nos ad universitatis vestre harum serie volumus per­venire notitiam, quod nos literas illustrissimi domini domini Sigismundi Báthori de Somljo principis Transsilvaniae et Siculorum comitis etc. domini nostri clementissimi introducto­rias pariter et statutorias pro magnifico Stephano Chakj de Keresztzegh aulae suae celsitudinis familiari confectas et emanatas nobisque praeceptorie sonantes et directas honori­fice ut decuit recepimus in haec verba. Sigismundus Báthori de Somljo princeps Transsilvaniae et Siculorum comes etc. nobilibus requisitoribus literarum et literalium instrumentorum in sacristia sive conservatorio beatae Mariae virginis de Colosmonostra repositarum et locatorum ac aliarum quarumlibet iudiciarum deliberationum legitimorum­que mandatorum nostrorum executoribus per nos ad id delectis salutem et favorem. Cum nos cum ad nonnullorum domino­rum consiliariorum nostrorum singularem intercessionem nobis propterea factam, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis magnifici Stephani Chakj de Kereztzegh aulae nostrae familiaris, quae ipse nobis et huic regno pro locorum et temporum varietate ab ineunte statim aetate sua sedulo animo summoque studio diligentia animi sui prompti­tudine et alacritate exhibuit et impendit ac in futurumque exhibi­turus et impensurus est, totales et integras portiones nostras possessionarias in oppido Nagj Almás ac vico Desewfalwa simul cum integra média parte arcis dirutae eiusdem nominis similiter Nagj Almás in comitatu Colosiensi existentes et habi­tas ethactenus ad curiam nostram Egeresiensem possessas, totum item et omne ius regium, si quod in eisdem etiam aliter qua­litercunque haberetur, aut eaedem et idem nostram ex quibus­cunque caussis viis módis et rationibus concernerent collatio­nem simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibus­libet terris scilicet arabilibus cultis et incultis agris pratis pascuís campis foenetis silvis nemoribus montibus vallibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom