Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

nimi voce concorditer referentibus atque asseruantibus iri eodem oppido Karko feria quarta proxima ante festum Visi­tationis beatae Mariae virginis celebrata ad effectum perdueta realiter atque unicuique partium rata sua portio extradata et assignata eo quo sequitur modo extitisset. Primum et ante omnia actum fuisset de rebus praefatae genitricis Sigismundi Chaky tam parafernalibus quam tempore nuptiarum vei mari­tionis sibi donatis, aliis etiam quomodocunque ipsam concer­nentibus, sic etiam actum fuisset de pecuniis paratis non minima summa annotatae dominae CJarae Banffy Lossonchy, quam ipsa secum ex laribus prioris mariti sui annotati quon­dam Francisci Appafy adduxisset, pretioque acervorum fru­gum eiusdem Clarae Banffy, quas pecunias annotatus quondam Gábriel Chiaky in diversos usus suos exposuisset, sicut testes idonei superinde iureiurando examinati fassi fuissent. Enume­ratis itaque recensitis et computatis tam rebus maternis Sigismundi Chyaky, quae abfuissent, quam rebus similiter dictae dominae quoque Clarae Banffy et pecuniis modo praemisso per praefatum Gábrielem Chaky maritum suum absumptis, cum non ea quantitatis differentia visa fuisset esse pecuniarum et rerum, de quibus inter partes controverteretur, quae in ulteriorem contentionem damnumque aliquod insigno partis alterius venire posset, visum fuisset, ut Sigismundus Chaky illa tolleret ex rebus maternis, quae in specie extarent, ea autem, quae de­essent et ipse Sigismundus Chyaky et domina Clara Banffy pecunias per maritum suum expositas absumptas aequo animo ferrent sustinerentque, neutraque partium sibi mutuo deberent, ad quod ambae partes consensissent. Deinde actum fuisset de iuramento praefatae dominae Clarae Banffy, ut iuramento praestito fide mediante proferret et oretenus profiteretur omnia bona mobilia quocunque nominis vocabulo vocitata praefati mariti sui quondam Gabrielis Chyaky, atque etiam eiusdem prioris uxoris quondam Annae Chyaky, quae extarent. Sed quia tempore prioris divisionis iuramentum superinde ab eadem domina Clara Banffy praesente ipso Sigismundo Chiaky ac egregiis Joanne Boronkay altero Joanne Balasffy praefato Melchiore Sebesy de Sard Gabriele Zalay de Apahida Ste­phano et Francisco Nagy ac Petro Aykay aulae familiaribus 38*

Next

/
Oldalképek
Tartalom