Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

1389 november 10, Borics vára alatt. Zsigmond király Palotai Czibak Lászlónak pallósjogot adományoz. Nos Sigismundus Dei gracia rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. marchioque Brandenburgensis etc. memorie com­mendamus tenore presencium significantes quibus expedit uni­versis, quod nos sicut pro fidelitatibus et fidelium serviciorum laude dignis meritis fidelis nostri magistri Ladislai filii Mi­chaelis filii Cybak de Palatha, quibus ipse tempore et loco opportunis in plerisque nostris arduis negociis prosperis scili­cet et adversis, signanter in regno nostro Rascie in expugna­cione castri nostri Borich vocati per nos victoriose obtenti, cum omni fidelitatis constancia nobis et sacro nostro diade­mati studuit, et nunc intrepide anhelat nostre complacere maiestati, sic non minus pro furum latronum et aliorum male­factorum in regno nostro, ut fertur multiplicatorum exter­minio eidem magistro Ladislao humiliter a nobis id postulanti, et per eum suis heredibus et posteritatibus universis mera regia auctoritate et potestatis plenitudine, ex certaque nostre maiestatis sciencia hanc speciális gracie prerogativam perpetuo et irrevocabiliter annuendo duximus concedendam, ut idem magister Ladislaus et heredes eiusdem in faciebus universarum possessionum suarum ubilibet habitarum patibula erigendi firmandi et conservandi, universosque fures latrones et alios malefactores, quos intra veros cursus metales earundem re­prehendere poterint, captivandi iudicandi suspendendi decol­landi cremandi et aliis penis debitis iuxta qualitatem suorum criminum plectendi meram tutam liberam plenam et omni­modam habeant facultatem ex presenti nostre maiestatis annu­encia et gracia speciali. Quare vobis universis comitibus vei vicecomitibus et iudicibus nobilium quorumlibet regni nostri comitatuum, signanter in comitatu Byhoriensi nunc constitutis et in futurum constituendis presentibus firmissimo regali pre­cipimus sub edicto, quatenus prefatum magistrum Ladislaum et heredes eiusdem in premissa nostre celsitudinis prerogativa gracia modo quo supra, ipsis facta et contra formám eiusdem ullo unquam tempore audeatis molestare, aliud sub nostre

Next

/
Oldalképek
Tartalom