Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

Contradictorcs autem si qui fuerint, ad nostram citet presen­ciam ad terminum competentem, et post hec seriem divisionis cum ereccionibus metarum nobis fideliter rescribatis. Dátum Waradini sabbato proximo ante festum beati Georgii martyris, anno domini Mo CCCo XXmo sexto. | 1326 április 19. Várad. Nos igitur mandatis excellencie vestre fideliter obtempe­rantes ut tenemur, cum predicto homine vestro videlicet ma­gistro Bartholomeo magistrum Ladislaum socium et concano­nicum nostrum pro testimonio transmisimus fidedignum vice nostri ad premissa mandata vestra coram ipso exequenda, qui demum ad nos reversi concorditer retulerunt, quod ipsi in octavis festi Elevacionis corporis beatissimi regis Ladislai nunc preteriti ad faciem predicte possessionis Karul vocate ac­cedendo convocatis vicinis et commetaneis eiusdem universis, videlicet Johanne filio Nicolai filii Apoy Stephano filio Busa filii predicti Apoy Stephano de Korug et Johanne filio Apa, item ad maiorem rei evidenciám quibusdam aliis nobilibus comprovincialibus ad peticionem utrarumque illic comparenti­bus et presentibus, videlicet Sebastiano filio Georgii de Nesta Mychaele filio Martini Mychaele filio Stephani de Paznan et Mychaele filio Andree de eadem Paznan ac Stephano filio Batur de Harang, idem homo vester magister Bartholomeus iuxta mandatum vestre regie maiestatis cum novis metis com­metando eo modo divisisset nemine contradictore existente, quod recta dimidietas predicte possessionis a parte orientali existens cum ecclesia lapidea in honorem sancti Petri apostoli constructa et omnibus utilitatibus suis et pertinenciis porcioni cessisset predictorum Ugrini Ramacha et Ladislai filiorum Johannis prenotati cum quadam insula retro pre­dictam possessionem Karul adiacente Pakaz nuncupata et dimidietate recta cuiusdam insule Buzfoka nominate a parte meri­diei sic cum suis utilitatibus universis perpetuo possidendam. Alia vero recta dimidietas predicte possessionis Karul ab occi­dente similiter cum omnibus utilitatibus suis et attinenciis cum quadam silva de novo plantata Ereztien dicta et reliqua dimidia parte predicte insule Buzfoka a septentrione porcioni castri vestri de Kereszeg prenotati devenisset, utilitates vero fluvii predicti Buzfoka communiter inter se perciperent

Next

/
Oldalképek
Tartalom