Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

admodum lamentabiliter riobis cxponere curarunt in hunc­modum, quod quamvis alias egregius condam Nicolaus de Jsaka eidem Georgio Magnó pro fidelibus suis serviciis et aliis benemeritis suis quasdam sessiones unam nobilitarem et alias tres iobagionales eiusdem in Chekehyda in Byhoriensi ac nobilis domina Elizabeth relicta eiusdem condam Nicolai unam sessionem suam iobagionalem in Gerchen possessionibus vocatis in de Baronya comitatibus existentes habitas iuxta con­tinenciam aliarum litterarum nostrarum fassionalium privilegia­liter confectarum tenoris infrascripti simulcum medietate tributi in eadem Chekehyda exigi soliti ac aliis cunctis earundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet litteris nostris privilegiali­bus in eisdem per omnia clare specificatis dederit donaverit et contulerit iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas possi­dendas pariter et habendas, in quarum pacifico dominio hac­tenus idem Georgius Magnus unacum ipsis protestantibus perstitissent et persisterent de presenti, tamen nunc egregius Symon filius prefati condam Nicolai de Isaka perverso induc­tus motivo volens huiusmodi donacionem dicti condam Nicolai patris sui aunullare et annihilare et retractare prefatum Geor­gium Magnum captivasset et in crudelissimo vinculo suo con­stringendo teneret minareturque eundem turpissima morte interimere velle, si premissas litteras nostras fassionales privi­legiales, quas modo premisso dictus condam Nicolaus páter ipsius Symonis super premissa donacione sua eidem per nos emanari fecisset, manibus ipsius Symonis dare et assignare nollet vei non posset. Pro eo nunc ipsa domina Cristina una­cum pretacto Jacobo filio suo dictas litteras nostras fassionales privilegiales modo premisso super premissa donacione ipsius condam Nicolai sub rotundo sigillo nostro impendenti con­signato emanatas nobis in specie exhibuit et presentavit, ut quia ipsas litteras nostras fassionales privilegiales, ut prefertur in specie ipsi Symoni pro eliberacione ipsius Georgii domini et mariti sui dare et assignare necesse haberet, petens et supplicans nobis debita cum instancia paria earumdem in tran­scripto litterarum nostrarum similiter privilegialium eisdem dare dignaremur ad cautelam, quarum tenor talis est. Átírva a váradi káptalannak 1480 május 20-án kelt oklevele.

Next

/
Oldalképek
Tartalom