Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

morie commendamus, quod nobilis domina Elena vocata con­sors Georgii Bor dicti de Swhtha coram nobis personaliter constituta proposuit et sponte confessa est in hunc modum, quod licet alias ipsa mediantibus certis literis fassionalibus impi­gnoraticiis exinde confectis duas sessiones suas iobagionales ita videlicet, quod unam homine inhabitatore decoratam, in qua ad presens providus Paulus Chendre dictus moraretur, alteram vero penitus desolatam, in cuius facie domo adherente condam Thomas Rakothya dictus vita sibi comite residisset, necnon totalem porcionem suam molendinariam in facie rywli intra metas possessionis Swhtha predicte in dicto comitatu Abawy­variensi existentes habitas et adiacentes simul cum cunctis earundem utilitatibus et pertinenciis proventibusque quibus­libet nobili domine Elisabeth relicte condam Petri de Kaswch pro quinque florenis auri puri pignori obligaverit, tamen nunc eadem nobilis domina Elena modo simili quadam necessitate compulsa easdem duas sessiones suas iobagionales popuJosam videlicet et desertam in dicta Swhtha habitas sed et por­cionem eiusdem molendinariam intra metas eiusdem posses­sionis adiacentes similiter cum omnibus earundem utilitatibus et pertinenciis proventibusque quovis nominis vocabulo voci­tatis ad easdem de iure undique spectantibus et pertinere debentibus nulla prius de premissa sumpma florenorum ... eidem domine Elizabeth relicte dicti condam Petri de Kaswh per ipsam dominam Elenam consortem dicti Georgii Bor satisfaccione impensa de novo et ex novo eidem domine Elizabeth ut pre­fertur, relicte dicti condam Petri de Kaswh pro tribus florenis auri puri Hungaricalibus veri boni et iusti ponderis, plene ut dixit ab eadem domina Elizabeth receptis et levatis pignori obli­gasset iimo obligavit et impignoravit coram nobis tali modo, ut dum et quandocunque eadem domina Elena vei sui here­des et duas sessiones iobagionales et porcionem molendina­riam suas ab eadem domina Elizabeth, aut ipsius posteris ^ redimere poterit et valuerint, ex tunc ipsa domina Elizabeth vei sui posteri rehabitis dictis quinque et tribus in toto . . . computando octo florenis auri suis quarumlibet rerum estimacione exclusa easdem eidem vei eisdem pacifice et quiete ac sine omni litigionario processu remittere et resignare debeat

Next

/
Oldalképek
Tartalom