Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

iidem temporum irt eventu in subscriptis persistere nollent, super se et bona sua assumpmendo in nostri personaliter constitute presencia sponte confesse sunt in hunc modum, quod ipse urgente ipsarum necessitate, totalem possessionem ipsarum Árpad vocatam ipsas omnis iuris titulo concernentem in comitatu Byhoriensi existentem cum veris et iustis metis ab oliim ad eandem possessionem pertinere dinoscentibus et emolimentis eiusdem universis, item terris arabilibus cultis et incultis silvis nemoribus aquis piscinis fenetis pratis loco molendini iure­que patronatus, quod in eadem possessione habuissent et generaliter cunctis utilitatum eiusdem integritatibus que nunc sunt vei in futurum esse possunt, manus ipsarum et omne ius ab eadem penitus evellendo, viris magnificis dominis Nicolao wayvode Transsilvanensi ac Georgio pridem comiti Siculorum filiis Stephani de Chaak et per eosdem eorum heredibus heredumque ipsorum successoribus universis pro mille florenis presentis nove monete regalis plene ut dicitur receptis et habitis ab eisdem vendidissent nostrique vendiderunt in presencia iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam tenendam pariter et habendam, obligantes se nichilominus prescripte domine Elena et Katherina et ipsarum heredes memoratos dominos Nicolaum et Georgium de Chaak et eorun­dem successores universos in dominio prescripte possessionis Árpad vocate et pertinenciarum ac iurium eiusdem universorum contra quoslibet iuridice molestatores et impetitores conservare et manutenere propriis ipsarum laboribus et expensis. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes litteras no­stras privilegiales sigilli nostri autentici munimine roboratas duximus concedendas. Dátum feria secunda proxima post festum beati Mathie apostoli, anno domini millesimo qua­dringentesimo vigesimo quarto, presentibus honorabilibus et discretis viris dominis Conrado preposito, Stephano lectore, Nicolao cantore et Ladislao custode ceterisque canonicis ecclesie nostre predicte salubriter existentibus et devote. T^ivül: Empcionalis super Árpad. Hártya vörös-kék zsinegjéről a pecsét elveszett, a központi részben 19. csomó 4. szám alatt. Másolat után közli Fejér Cod. dipl. X. 6. 636—637. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom